Phaedrus fabulae 3, 18

Altre sezioni


Pauo ad Iunonem uenit, indigne ferens

Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;

Illum esse cunctis auribus mirabilem,

Se derideri simul ac uocem miserit.

5

Tunc consolandi gratia dixit dea:

"Sed forma uincis, uincis magnitudine;

Nitor smaragdi collo praefulget tuo

Pictisque plumis gemmeam caudam explicas."

"Quo mi" inquit "mutam speciem si uincor sono?"

10

"Fatorum arbitrio partes sunt uobis datae;

Tibi forma, uires aquilae, luscinio melos;

Augurium coruo, laeua cornici omina;

Omnesque propriis sunt contentae dotibus.

Noli adfectare quod tibi non est datum,

15

Delusa ne spes ad querelam reccidat."