Olim quas uellent esse in tutela sua
Diui ut legerunt arbores. quercus Ioui,
At myrtos Veneri placuit, Phoebo laurea,
Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
5
Minerua admirans quare sterilis sumerent
Interrogauit. causam dixit Iuppiter:
"Honorem fructu ne uideamur uendere."
"At mehercules narrabit quod quis uoluerit,
Oliua nobis propter fructum est gratior."
10
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
"O nata, merito sapiens dicere omnibus.
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria."
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.