Phaedrus fabulae 3, 16

Altre sezioni


Humanitati qui se non accommodat

Plerumque poenas oppetit superbiae.

Cicada acerbum noctuae conuicium

Faciebat, solitae uictum in tenebris quaerere

5

Cauoque ramo capere somnum interdiu.

Rogata est ut taceret. multo ualidius

Clamare occepit. rursus admota prece

Accensa magis est. noctua, ut uidit sibi

Nullum esse auxilium et uerba contemni sua,

10

Hac est adgressa garrulam fallacia:

"Dormire quia me non sinunt cantus tui,

Sonare citharam quos putes Apollinis,

Potare est animus nectar, quod Pallas mihi

Nuper donauit; si non fastidis, ueni;

15

Vna bibamus." illa, quae arebat siti,

Simul gaudebat uocem laudari suam,

Cupide aduolauit. noctua, obsepto cauo,

Trepidantem consectata est et leto dedit.

Sic, uiua quod negarat, tribuit mortua.