Phaedrus fabulae 3, 15

Altre sezioni


Inter capellas agno palanti canis

"Stulte" inquit "erras; non est hic mater tua,"

Ouesque segregatas ostendit procul.

"Non illam quaero quae cum libitum est concipit,

5

Dein portat onus ignotum certis mensibus,

Nouissime prolapsam effundit sarcinam;

Verum illam quae me nutrit admoto ubere,

Fraudatque natos lacte ne desit mihi."

"Tamen illa est potior quae te peperit." "Non ita.

10

Vnde illa sciuit niger an albus nascerer?

Age porro, parere si uoluisset feminam,

Quid profecisset, cum crearer masculus?

Beneficium sane magnum natali dedit,

Vt expectarem lanium in horas singulas!

15

Cuius potestas nulla in gignendo fuit,

Cur hac sit potior, quae iacentis miserita est

Dulcemque sponte praestat beneuolentiam?

Facit parentes bonitas, non necessitas."

[His demonstrare uoluit auctor uersibus

20

Obsistere homines legibus, meritis capi.]