Phaedrus fabulae 3, 10

Altre sezioni


Periculosum est credere et non credere.

Vtriusque exemplum breuiter adponam rei.

Hippolytus obiit, quia nouercae creditum est;

Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.

5

Ergo exploranda est ueritas multum, prius

Quam stulte prona iudicet sententia.

Sed, fabulosam ne uetustatem eleues,

Narrabo tibi memoria quod factum est mea.

Maritus quidam cum diligeret coniugem,

10

Togamque puram iam pararet filio,

Seductus in secretum a liberto est suo,

Sperante heredem suffici se proximum.

Qui cum de puero multa mentitus foret

Et plura de flagitiis castae mulieris,

15

Adiecit, id quod sentiebat maxime

Doliturum amanti, uentitare adulterum

Stuproque turpi pollui famam domus.

Incensus ille falso uxoris crimine

Simulauit iter ad uillam, clamque in oppido

20

Subsedit; deinde noctu subito ianuam

Intrauit, recta cubiculum uxoris petens,

In quo dormire mater natum iusserat,

Aetatem adultam seruans diligentius.

Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,

25

Irae furentis impetum non sustinens

Ad lectum uadit, temptat in tenebris caput.

Vt sentit tonsum, gladio pectus transigit,

Nihil respiciens dum dolorem uindicet.

Lucerna adlata, simul adspexit filium

30

Sanctamque uxorem dormientem <illum prope>,

Sopita primo quae nil somno senserat,

Repraesentauit in se poenam facinoris

Et ferro incubuit quod credulitas strinxerat.

Accusatores postularunt mulierem,

35

Romamque pertraxerunt ad centumuiros.

Maligna insontem deprimit suspicio,

Quod bona possidit. stant patroni fortiter

Causam tuentes innocentis feminae.

A diuo Augusto tunc petierunt iudices

40

Vt adiuuaret iuris iurandi fidem,

Quod ipsos error implicuisset criminis.

Qui postquam tenebras dispulit calumniae

Certumque fontem ueritatis repperit,

"Luat" inquit "poenas causa libertus mali;

45

Namque orbam nato simul et priuatam uiro

Miserandam potius quam damnandam existimo.

Quod si delata perscrutatus crimina

Paterfamilias esset, si mendacium

Subtiliter limasset, a radicibus

50

Non euertisset scelere funesto domum."

Nil spernat auris, nec tamen credat statim,

Quandoquidem et illi peccant quos minime putes,

Et qui non peccant inpugnantur fraudibus.

Hoc admonere simplices etiam potest,

55

Opinione alterius ne quid ponderent.

Ambitio namque dissidens mortalium

Aut gratiae subscribit aut odio suo.

Erit ille notus quem per te cognoueris.

Haec exsecutus sum propterea pluribus,

60

Breuitate nimia quoniam quosdam offendimus.