Phaedrus fabulae 3, 8

Altre sezioni


Praecepto monitus saepe te considera.

Habebat quidam filiam turpissimam,

Idemque insignem pulchra facie filium.

Hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit,

5

Pueriliter ludentes forte inspexerunt.

Hic se formosum iactat; illa irascitur

Nec gloriantis sustinet fratris iocos,

Accipiens - quid enim? - cuncta in contumeliam.

Ergo ad patrem decurrit laesura inuicem,

10

Magnaque inuidia criminatur filium,

Vir natus quod rem feminarum tetigerit.

Amplexus ille utrumque et carpens oscula

Dulcemque in ambos caritatem partiens,

"Cotidie" inquit "speculo uos uti uolo,

15

Tu formam ne corrumpas nequitiae malis,

Tu faciem ut istam moribus uincas bonis."