Phaedrus fabulae 3, 7

Altre sezioni


Quam dulcis sit libertas breuiter proloquar.

Cani perpasto macie confectus lupus

Forte occucurrit; dein, salutati inuicem

Vt restiterunt, "Vnde sic, quaeso, nites?

5

Aut quo cibo fecisti tantum corporis?

Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."

Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,

Praestare domino si par officium potes."

"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,

10

A furibus tuearis et noctu domum."

"Ego uero sum paratus: nunc patior niues

Imbresque in siluis asperam uitam trahens.

Quanto est facilius mihi sub tecto uiuere,

Et otiosum largo satiari cibo!"

15

"Veni ergo mecum." dum procedunt aspicit

Lupus a catena collum detritum cani.

"Vnde hoc, amice?" "Nil est." "Dic, sodes, tamen."

"Quia uideor acer, alligant me interdiu,

Luce ut quiescam, et uigilem nox cum uenerit:

20

Crepusculo solutus qua uisum est uagor.

[Adfertur ultro panis; de mensa sua

Dat ossa dominus; frustra iactant familia

Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.

Sic sine labore uenter impletur meus."]

25

"Age, abire si quo est animus, est licentia?"

"Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis;

Regnare nolo, liber ut non sim mihi."