Phaedrus fabulae 3, 3

Altre sezioni


Vsu peritus hariolo ueracior

Vulgo esse fertur; causa sed non dicitur,

Notescet quae nunc primum fabella mea.

Habenti cuidam pecora pepererunt oues

5

Agnos humano capite. monstro territus

Ad consulendos currit maerens hariolos.

Hic pertinere ad domini respondet caput,

Et auertendum uictima periculum.

Ille autem adfirmat coniugem esse adulteram

10

Et insitiuos significari liberos,

Sed expiari posse maiore hostia.

Quid multa? uariis dissident sententiis,

Hominisque curam cura maiore adgrauant.

Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,

15

Natura numquam uerba cui potuit dare,

"Si procurare uis ostentum, rustice,

Vxores" inquit "da tuis pastoribus."