Phaedrus fabulae 2, 5

Altre sezioni


Est ardalionum quaedam Romae natio,

Trepide concursans, occupata in otio,

Gratis anhelans, multa agendo nil agens,

Sibi molesta et aliis odiosissima.

5

Hanc emendare, si tamen possum, uolo

Vera fabella; pretium est operae attendere.

Caesar Tiberius cum petens Neapolim

In Misenensem uillam uenisset suam,

Quae monte summo posita Luculli manu

10

Prospectat Siculum et despicit Tuscum mare,

Ex alte cinctis unus atriensibus,

Cui tunica ab umeris linteo Pelusio

Erat destricta, cirris dependentibus,

Perambulante laeta domino uiridia,

15

Alueolo coepit ligneo conspargere

Humum aestuantem, iactans officium comes;

Sed deridetur. inde notis flexibus

Praecurrit alium in xystum, sedans puluerem.

Agnoscit hominem Caesar citoque intellegit:

20

[Vt putauit esse nescioquid boni]

"Heus!" inquit dominus. ille enimuero adsilit,

Donationis alacer certae gaudio.

Tum sic iocata est tanti maiestas ducis:

"Non multum egisti et opera nequiquam perit;

25

Multo maiores alapa mecum ueneunt."