Ranae regem petierunt
Athenae cum florerent aequis legibus,
Procax libertas ciuitatem miscuit
Frenumque soluit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
5
Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem seruitutem flerent Attici,
Non quia crudelis ille, sed quoniam graue
Omne insuetis onus, et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
10
"Ranae uagantes liberis paludibus
Clamore magno regem petiere ab Ioue,
Qui dissolutos mores ui compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
Paruum tigillum, missum quod subito uadi
15
Motu sonoque terruit pauidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
Forte una tacite profert e stagno caput
Et explorato rege cunctas euocat.
Illae timore posito certatim adnatant
20
Lignumque supra turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
Alium rogantes regem misere ad Iouem,
Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
25
Corripere coepit singulas. Frustra necem
Fugitant inertes, uocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iouem,
Adflictis ut succurrat. Tunc contra Tonans:
"Quia noluistis uestrum ferre" inquit "bonum,
30
Malum perferte." Vos quoque, o ciues, ait,
"Hoc sustinete, maius ne ueniat, malum."