Hic alius finisset iter signisque relatis
Quis aduersa meant stellarum numina quinque
Quadriiugis et Phoebus equis et Delia bigis
Non ultra struxisset opus, caeloque rediret
5
Ac per descensum medios percurreret ignes
Saturni, Iouis et Martis Solisque, sub illis
Post Venerem et Maia natum te, Luna, uagantem.
Me properare uiam mundus iubet omnia circum
Sidera uectatum <et> toto decurrere caelo,
10
Cum semel aetherios iussus conscendere currus
Summum contigerim sua per fastigia culmen.
Hinc uocat Orion, magni pars maxima caeli,
Et ratis heroum, quae nunc quoque nauigat astris,
Fluminaque errantis late sinuantia flexus
15
Et biferum Cetos squamis atque ore tremendo
Hesperidumque uigil custos et diuitis auri
Et Canis in totum portans incendia mundum
Araque diuorum, cui uotum soluit Olympus;
Illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos
20
Heniochusque memor currus plaustrique Bootes
Atque Ariadnaeae caelestia dona Coronae,
Victor et inuisae Perseus cum falce Medusae
Andromedanque necans genitor cum coniuge Cepheus,
Quaque uolat stellatus Equus celerique Sagittae
25
Delphinus certans et Iuppiter alite tectus,
Ceteraque in toto passim labentia caelo.
Quae mihi per proprias uires sunt cuncta canenda
Quid ualeant ortu, quid cum merguntur in undas,
Et quota de bis sex astris pars quaeque reducat.
30
[Ab stellis proprias uires et tempora rerum
Constituit magni quondam fabricator Olympi.]
Vir gregis et ponti uictor, cui parte relicta
Nomen onusque dedit nec pelle immunis ab ipsa,
Colchidos et magicas artes qui uisere Iolcon
35
Medeae iussit mouitque uenena per orbem,
Nunc quoque uicinam puppim, ceu nauiget, Argo
A dextri lateris ducit regione per astra.
Sed tum prima suos puppis consurgit in ignes,
Quattuor in partes cum Corniger extulit ora.
40
Illa quisquis erit terris oriente creatus,
Rector erit puppis clauoque immobilis haerens
Mutabit pelago terras uentisque sequetur
Fortunam totumque uolet transnare profundum
Classibus atque alios menses aliumque uidere
45
Phasin et in cautes Tiphyn superare trementem.
Tolle istos ortus hominum sub sidere tali,
Sustuleris bellum Troiae classemque solutam
Sanguine et appulsam terris; non inuehet undis
Persida nec pelagus Xerxes facietque tegetque;
50
Versa Syracusis Salamis non merget Athenas,
Punica nec toto fluitabunt aequore rostra
Actiacosque sinus inter suspensus utrimque
Orbis et in ponto caeli fortuna natabit.
His ducibus caeco ducuntur in aequore classes
55
Et coit ipsa sibi tellus totusque per usus
Diuersos rerum uentis arcessitur orbis.
Sed decima lateris surgens de parte sinistri
Maximus Orion magnumque amplexus Olympum,
Quo fulgente super terras caelumque trahente
60
Ementita diem nigras nox contrahit alas,
Sollertis animos, uelocia corpora finget
Atque agilem officio mentem curasque per omnis
Indelassato properantia corda uigore.
Instar erit populi totaque habitabit in urbe
65
Limina peruolitans unumque per omnia uerbum
Mane salutandi portans communis amicus.
Sed, cum se terris Aries ter quinque peractis
Partibus extollit, primum iuga tollit ab undis
Heniochus cliuoque rotas conuellit ab imo,
70
Qua gelidus Boreas aquilonibus instat acutis.
Ille dabit proprium studium caeloque retentas
Quas prius in terris agitator amauerat artes:
Stare leui curru moderantem quattuor ora
Spumigeris frenata lupis et flectere equorum
75
Praeualidas uires ac torto stringere gyro;
At, cum laxato fugerunt cardine claustra,
Exagitare feros pronumque anteire uolantis
Vixque rotis leuibus summum contingere campum
Vincentem pedibus uentos, uel prima tenentem
80
Agmina in obliquum cursus agitare malignos
Obstantemque mora totum praecludere circum,
Vel medium turbae nunc dextros ire per orbes
Fidentem campo, nunc meta currere acuta
Spemque sub extremo dubiam suspendere casu.
85
Nec non alterno desultor sidere dorso
Quadrupedum et stabilis poterit defigere plantas,
Per quos labens et ludet per terga uolantum;
Aut solo uectatus equo nunc arma mouebit,
Nunc leget in longo per cursum praemia circo.
90
Quidquid de tali studio formatur habebit.
Hinc mihi Salmoneus, qui caelum imitatus in urbe,
Pontibus impositis missisque per aera quadrigis
Expressisse sonum mundi sibi uisus et ipsum
Admouisse Iouem terris, dum fulmina fingit
95
Sensit, et immissos ignes super ipse secutus
Morte Iouem didicit, generatus possit haberi.
Hoc genitum credas de sidere Bellerophonten
Imposuisse uiam mundo per signa uolantem,
Cui caelum campus fuerat, terraeque fretumque
100
Sub pedibus, non ulla tulit uestigia cursus.
His erit Heniochi surgens tibi forma notanda.
Cumque decem partes Aries duplicauerit ortus,
Incipient Haedi tremulum producere mentum
Hirtaque tum demum terris promittere terga
105
Qua dexter Boreas spirat. ne crede seuerae
Frontis opus signi, strictosque incude Catones
Abruptumque pari Torquatum et Horatia facta.
Maius onus signo est, Haedis nec tanta petulcis
Conueniunt: leuibus gaudent lasciuaque signant
110
Pectora; et in lusus agiles agilemque uigorem
Desudant; uario ducunt in amore iuuentam;
In uulnus numquam uirtus sed saepe libido
Impellit, turpisque emitur uel morte uoluptas;
Et minimum cecidisse malum est, quia crimine uictus.
115
Nec non et cultus pecorum nascentibus addunt
Pastoremque suum generant, cui fistula collo
Haereat et uoces alterna per oscula ducat.
Sed, cum bis denas augebit septima partes
Lanigeri, surgent Hyades. quo tempore natis
120
Nulla quies placet, in nullo sunt otia fructu,
Sed populum turbamque petunt rerumque tumultus.
Seditio clamorque iuuat, Gracchosque tenentis
Rostra uolunt Montemque Sacrum rarosque Quirites;
Pacis bella probant curaeque alimenta ministrant.
125
Immundosque greges agitant per sordida cura,
Et fidum Laertiadae genuere syboten.
Hos generant Hyades mores surgentibus astris.
Vltima Lanigeri cum pars excluditur orbi,
Quae totum ostendit terris atque eruit undis,
130
Olenie seruans praegressos tollitur Haedos
Egelido stellata polo, qua dextera pars est,
Officio magni mater Iouis. illa Tonanti
Fida alimenta dedit pectusque impleuit hiantis
Lacte suo, dedit et dignas ad fulmina uires.
135
Hinc fidae mentes tremebundaque corda creantur
Suspensa ad strepitus leuibusque obnoxia causis.
His etiam ingenita est uisendi ignota cupido,
Vt noua pernices quaerunt arbusta capellae,
Semper et ulterius pascentes tendere gaudent.
140
Taurus, in auersos praeceps cum pellitur ortus,
Sexta parte sui certantis luce sorores
Pleiadas ducit. quibus aspirantibus almam
In lucem eduntur Bacchi Venerisque sequaces
Perque dapes mensasque super petulantia corda
145
Et sale mordaci dulcis quaerentia risus.
Illis cura sui cultus frontisque decorae
Semper erit: tortos in fluctum ponere crines
Aut uinclis reuocare comas et uertice denso
Fingere et appositis caput emutare capillis
150
Pumicibusque cauis horrentia membra polire
Atque odisse uirum teretisque optare lacertos.
Femineae uestes, nec in usum tegmina plantis
Sed speciem, fictique placent ad mollia gressus.
Naturae pudet, atque habitat sub pectore caeco
155
Ambitio, et morbum uirtutis nomine iactant.
Semper amare parum est: cupient et amare uideri.
Iam uero Geminis fraterna ferentibus astra
In caelum summoque natantibus aequore ponti
Septima pars Leporem tollit. quo sidere natis
160
Vix alas natura negat uolucrisque meatus:
Tantus erit per membra uigor referentia uentos.
Ille prius uictor stadio quam missus abibit;
Ille cito motu rigidos eludere caestus,
Nunc exire leuis missas, nunc mittere palmas,
165
Ille pilam celeri fugientem reddere planta
Et pedibus pensare manus et ludere saltu
Mobilibusque citos ictus glomerare lacertis,
Ille potens turba perfundere membra pilarum
Per totumque uagas corpus disponere palmas,
170
Vt teneat tantos orbes sibique ipse reludat
Et uelut edoctos iubeat uolitare per ipsum.
Inuigilat somnis, curas industria uincit,
Otia per uarios exercet dulcia lusus.
Nunc Cancro uicina canam, cui parte sinistra
175
Consurgunt Iugulae. quibus aspirantibus orti
Te, Meleagre, colunt flammis absentibus ustum
Reddentemque tuae per mortem munera matri,
Cuius et ante necem paulatim uita sepulta est,
Atque Atalantaeos conatum ferre labores,
180
Et Calydonea bellantem rupe puellam
Vincentemque feram et, quam potuisse uidere
Virgine maius erat, sternentem uulnere primo.
Quaque arte Actaeon siluis metuendus, et ante
Quam canibus noua praeda fuit, ducuntur et ipsi,
185
Retibus et claudunt campos, formidine montes.
Mendacisque parant foueas laqueosque tenacis
Currentisque feras pedicarum compede nectunt
Aut canibus ferroue necant praedasque reportant.
Sunt quibus in ponto studium est cepisse ferarum
190
Diuersas facies et caeco missa profundo
Sternere litoreis monstrorum corpora harenis
Horrendumque fretis in bella lacessere pontum
Et colare uagos inductis retibus amnes
Ac per nulla sequi dubias uestigia praedas,
195
Luxuriae quia terra parum, fastidit et orbem
Venter, et ipse gulam Nereus ex aequore pascit.
At Procyon oriens, cum iam uicesima Cancro
Septimaque ex undis pars sese emergit in astra,
Venatus non ille quidem uerum arma creatis
200
Venandi tribuit. catulos nutrire sagacis
Et genus a proauis, mores numerare per urbes,
Retiaque et ualida uenabula cuspide fixa
Lentaque contritis formare hastilia nodis,
Et quaecumque solet uenandi poscere cura
205
In proprios fabricare dabit uenalia quaestus.
Cum uero in uastos surget Nemeaeus hiatus,
Exoriturque Canis latratque Canicula flammas
Et rapit igne suo geminatque incendia solis.
Qua subdente facem terris radiosque mouente
210
Dimicat in cineres orbis fatumque supremum
Sortitur, languetque suis Neptunus in undis,
Et uiridis nemori sanguis decedit et herbis.
Cuncta peregrinos orbes animalia quaerunt
Atque eget alterius mundus; natura suismet
215
Aegrotat morbis nimios obsessa per aestus
Inque rogo uiuit: tantus per sidera feruor
Funditur acque uno ceu sunt in limite cuncta.
Haec ubi se ponto per primas extulit oras,
Nascentem quam nec pelagi restinxerit unda,
220
Effrenos animos uiolentaque pectora finget
Irarumque dabit fluctus odiumque metumque
Totius uulgi. praecurrunt uerba loquentis,
Ante os est animus nec magnis concita causis
Corda micant et lingua rabit latratque loquendo,
225
Morsibus et crebris dentes in uoce relinquit.
Ardescit uitio uitium, uiresque ministrat
Bacchus et in flammam saeuas exsuscitat iris.
Nec siluas rupesque timent uastosque leones
Aut spumantis apri dentes atque arma ferarum,
230
Ecfunduntque suas concesso in corpore flammas.
Ne talis mirere artes sub sidere tali,
Cernis ut ipsum etiam sidus uenetur in astris;
Praegressum quaerit Leporem comprendere curse.
Vltima pars magni cum tollitur orta Leonis,
235
Crater auratis surgit caelatus ab astris.
Inde trahit quicumque genus moresque, sequetur
Inriguos ruris campos amnesque lacusque,
Et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmos,
Disponetue iugis imitatus fronde choreas,
240
Robore uel proprio fidentem in bracchia ducet
Teque tibi credet semperque, ut matre resectum,
Adiunget calamis, segetemque interseret uuis,
Quaeque alia innumeri cultus est forma per orbem
Pro regione colet. nec parce uina recepta
245
Hauriet, emessis et frugibus ipse fruetur
Gaudebitque mero mergetque in pocula mentem.
Nec solum terrae spem credet in annua uota:
Annonae quoque uectigal mercesque sequetur
Praecipue quas umor alit nec deserit unda.
250
Talis effinget Crater umoris amator.
Iam subit Erigone. quae cum tibi quinque feretur
Partibus ereptis ponto, tollentur ab undis
Clara Ariadnaeae quondam monumenta Coronae
Et mollis tribuent artes. hinc dona puellae
255
Namque nitent, illinc oriens est ipsa puella.
Ille colet nitidis gemmantem floribus hortum,
Pallentis uiolas et purpureos hyacinthos
Liliaque et Tyrias imitata papauera luces
Vernantisque rosae rubicundo sanguine florem.
260
Caeruleum foliis uiridemue in germine collem
Conseret et ueris depinget prata figuris,
Aut uarios nectet flores sertisque locabit
Ecfingetque suum sidus; quin mutua pressos
Incoquet atque Arabum siluis mulcebit odores
265
Et medios unguenta dabit referentia flatus,
Vt sit adulterio sucorum gratia maior.
Munditiae <cordi> cultusque artesque decorae
Et lenocinium uitae praesensque uoluptas.
Virginis hoc anni poscunt floresque Coronae.
270
At, cum per decimam consurgens horrida partem
Spica feret prae se uallantis corpus aristas,
Aruorum ingenerat studium rurisque colendi
Seminaque in faenus sulcatis credere terris
Vsuramque sequi maiorem sorte receptis
275
Frugibus innumeris atque horrea quaerere messi
(Quod solum decuit mortalis nosse metallum:
Nulla fames, non ulla forent ieiunia terris;
Diues erat census saturatis gentibus orbis)
Et, si forte labor uires tardauerit, artes
280
Quis sine nulla Ceres, non ullus seminis uses,
Subdere fracturo silici frumenta superque
Ducere pendentis orbes et mergere farra
Ac torrere focis hominumque alimenta parare
Atque unum genus in multas uariare figuras.
285
Et, quia dispositis habitatur spica per artem
Frugibus, ac structo similis componitur ordo,
Seminibusque suis cellas atque horrea praebet,
Sculpentem faciet sanctis laquearia templis
Condentemque nouum caelum per tecta Tonantis.
290
Haec fuerat quondam diuis concessa figura,
Nunc iam luxuriae pars est: triclinia templis
Concertant, tectique auro iam uescimur auro.
Sed parte octaua surgentem cerne Sagittam
Chelarum. dabit et iaculum torquere lacertis,
295
Et calamum neruis, glaebas et mittere uirgis,
Pendentemque suo uolucrem deprendere caelo,
Cuspide uel triplici securum figere piscem.
Quod potius dederim Teucro sidusue genusue,
Teue, Philoctete, cui malim credere parti?
300
Hectoris ille faces arcu telumque fugauit,
Mittebat saeuos ignes qui mille carinis.
Hic sortem pharetra Troiae bellique gerebat,
Maior et armatis hostis subsederat exul.
Quin etiam ille pater tali de sidere cretus
305
Esse potest, qui serpentem super ora cubantem
Infelix nati somnumque animamque bibentem
Sustinuit misso petere ac prosternere telo.
Ars erat esse patrem; uicit natura periclum
Et pariter iuuenem somnoque ac morte leuauit
310
Tunc iterum natum et fato per somnia raptum.
At, cum secretis improuidus Haedus in astris
Erranti similis fratrum uestigia quaerit
Postque gregem longo producitur interuallo,
Sollertis animos agitataque pectora in usus
315
Ecfingit uarios nec deficientia curis
Nec contenta domo. populi sunt illa ministra
Perque magistratus et publica iura feruntur.
Non illo coram digitos quaesiuerit hasta,
Defueritque bonis sector, poenamque lucretur
320
Noxius et patriam fraudarit debitor aeris.
Cognitor est urbis. nec non lasciuit amores
In uarios ponitque forum suadente Lyaeo,
Mobilis in saltus et scaenae mollior arte.
Nunc surgente Lyra testudinis enatat undis
325
Forma per heredem tantum post fata canentis,
Qua quondam somnumque feris Oeagrius Orpheus
Et sensus scopulis et siluis addidit aures
Et Diti lacrimas et morti denique finem.
Hinc uenient uocis dotes chordaeque sonantis
330
Garrulaque <in> modulos diuersa tibia forma
Et quodcumque manu loquitur flatuque mouetur.
Ille dabit cantus inter conuiuia dulcis
Mulcebitque sono Bacchum noctemque tenebit.
Quin etiam curas inter secreta mouebit
335
Carmina furtiuo modulatus murmure uocem,
Solus et ipse suas semper cantabit ad aures,
Sic dictante Lyra, cum pars uicesima sexta
Chelarum surget, quae cornua ducet ad astra.
Quid regione Nepae uix partes octo trahentis
340
Ara ferens turis stellis imitantibus ignem,
In qua deuoti quondam cecidere Gigantes,
Nec prius armauit uiolento fulmine dextram
Iuppiter, ante deos quam constitit ipse sacerdos?
Quos potius fingent ortus quam templa colentis
345
Atque auctoratos in tertia iura ministros,
Diuorumque sacra uenerantis numina uoce,
Paene deos et qui possint uentura uidere?
Quattuor adpositis Centaurus partibus effert
Sidera et ex ipso mores nascentibus addit.
350
Aut stimulis aget ante boues mixtasque iugabit
Semine quadrupedes aut curru celsior ibit
Aut onerabit equos armis aut ducet in arma.
Ille tenet medicas artes ad membra ferarum
Et non auditos mutarum tollere morbos.
355
Hoc est artis opus, non exspectare gementis
Et sibi non aegrum iamdudum credere corpus.
Hunc subit Arcitenens, cuius pars quinta nitentem
Arcturum ostendit ponto. quo tempore natis
Fortuna ipsa suos audet committere census,
360
Regalis ut opes et sancta aeraria seruent
Regnantes sub rege suo rerumque ministri,
Tutelamque gerant populi, domibusue regendis
Praepositi curas alieno limine claudant.
Arcitenens cum se totum produxerit undis,
365
Ter decima sub parte feri formantibus astris
Plumeus in caelum nitidis Olor euolat alis.
Quo surgente trahens lucem matremque relinquens
Ipse quoque aerios populos caeloque dicatum
Alituum genus in studium censusque uocabit.
370
Mille fluent artes: aut bellum indicere mundo
Et medios inter uolucrem prensare meatus,
Aut nidis damnare suis, ramoue sedentem
Pascentemue super surgentia ducere lina.
Atque haec in luxum. iam uentri longius itur
375
Quam modo militiae: Numidarum pascimur oris
Phasidos et lucis; arcessitur inde macellum
Vnde aurata nouo conuecta est aequore pellis.
Quin etiam linguas hominum sensusque docebit
Aerias uolucres nouaque in commercia ducet
380
Verbaque praecipiet naturae lege negata.
Ipse deum Cycnus condit uocemque sub illo
Non totus uolucer, secumque immurmurat intus.
Nec te praetereant clausas qui culmine summo
Pascere aues Veneris gaudent et reddere caelo
385
Aut certis reuocare notis, totamue per urbem
Qui gestant caueis uolucres ad iussa paratas,
Quorum omnis paruo consistit passere census.
Has erit et similis tribuens Olor aureus artes.
Anguitenens magno circumdatus orbe dracontis,
390
Cum uenit in regione tuae, Capricorne, figurae,
Non inimica facit serpentum membra creatis.
Accipient sinibusque suis peploque fluentis
Osculaque horrendis iungent impune uenenis.
At, cum se patrio producens aequore Piscis
395
In caelumque ferens alienis finibus ibit,
Quisquis erit tali capiens sub tempore uitam,
Litoribus ripisue suos circumferet annos,
Pendentem et caeco captabit in aequore piscem,
Cumque suis domibus concha ualloque latentis
400
Protrahet immersus. nihil est audere relictum:
Quaestus naufragio petitur corpusque profundo
Immissum pariter quam praeda exquiritur ipsa.
Nec semper tanti merces est parua laboris:
Censibus aequantur conchae lapidumque nitori;
405
Sic, numquam locuples, oneratur terra profundo.
Tali sorte suas artes per litora tractat,
Aut emit externos pretio mutatque labores
Institor aequoreae uaria sub imagine mercis.
Cumque Fidis magno succedunt sidera mundo
410
Quaesitor scelerum ueniet uindexque reorum,
Qui commissa suis rimabitur argumentis
In lucemque trahet tacita latitantia fraude.
Hinc etiam immitis tortor poenaeque minister
Et quisquis ueroue fauet culpamue perodit
415
Proditur atque alto qui iurgia pectore tollat.
Caeruleus ponto cum se Delphinus in astra
Erigit et squamam stellis imitantibus exit,
Ambiguus terrae partus pelagique creatur.
Nam, uelut ipse citis perlabitur aequora pinnis
420
Nunc summum scindens pelagus nunc alta profundi
Et sinibus uires sumit fluctumque figurat,
Sic, uenit ex illo quisquis, uolitabit in undis.
Nunc alterna ferens in lentos bracchia tactus
Et plausa resonabit aqua, nunc aequore mersas
425
Diducet palmas furtiue remus in ipso,
Nunc in aquas rectus ueniet passumque notabit
Et uada mentitus reddet super aequora campum;
Aut immota ferens in tergus membra latusque
Non onerabit aquas summisque accumbet in undis
430
Pendebitque super: tutum sine remige uotum est.
Illis in ponto iucundum est quaerere pontum,
Corporaque immergunt undis ipsumque sub antris
Nerea et aequoreas conantur uisere Nymphas,
Exportantque maris praedas et rapta profondo
435
Naufragia atque imas auidi scrutantur harenas.
Par ex diuerso studium sociatur utrumque
In genus atque uno digestum semine surgit.
Adnumeres etiam illa licet cognata per artem
Corpora, quae ualido saliunt excussa petauro
440
Alternosque cient motus, delatus et ille
Hunc iacit atque huius casu suspenditur ille,
Membraue per flammas orbesque emissa flagrantis
Molliter ut liquidis per humum ponuntur in undis,
Delphinumque suo per inane imitantia motu
445
Et uiduata uolant pinnis et in aere ludunt.
At, si deficient artes, remanebit in illis
Materies tamen apta; dabit natura uigorem
Atque alacris cursus campoque uolantia membra.
Sed regione means Cepheus umentis Aquari
450
Non dabit in lusum mores. facit ora seuerae
Frontis <is> ac uultus componit pondere mentis.
Pascentur curis ueterumque exempla reuoluent
Semper et antiqui laudabunt uerba Catonis.
Tutorisue supercilium patruiue rigorem
455
Componet teneros etiam qui nutriat annos,
Et dominum dominus praetextae lege sequatur,
Quodque agat id credat, stupefactus imagine iuris.
Quin etiam tragico praestabunt uerba coturno,
Cuius erit, quamquam in chartis, stilus ipse cruentus;
460
Nec minus hac scelerum facie rerumque tumultu
Gaudebunt: fratris luxum memorare, sepulcra
Ructantemque patrem natos solemque reuersum
Et caecum sine sole diem; Thebana iuuabit
Dicere bella uteri mixtumque in fratre parentem,
465
Quin et Medeae natos fratremque patremque,
Hinc uestis, flammas illinc per munera missas
Aeriamque fugam natosque ex ignibus annos.
Mille alias rerum species in carmina ducent;
Forsitan ipse etiam Cepheus referetur in actus.
470
Et, siquis studio scribendi mitior ibit,
Comica componet laetis spectacula ludis,
Ardentis iuuenes raptasque in amore puellas
Elusosque senes agilisque per omnia seruos,
Quis in cuncta suam produxit saecula uitam
475
Doctior urbe sua linguae sub flore Menander,
Qui uitae ostendit uitam chartisque sacrauit.
Et, si tanta operum uires commenta negarint,
Aeternis tamen aptus erit nunc uoce poetis
Nunc tacito gestu referetque affectibus ora,
480
Et sua dicendo faciet, solusque per omnis
Ibit personas et turbam reddet in uno,
Aut magnos heroas aget scaenisque togatos;
Omnis fortunae uultum per membra reducet,
Aequabitque choros gestu cogetque uidere
485
Praesentem Troiam Priamumque ante ora cadentem.
Nunc Aquilae sidus referam, quae parte sinistra
Rorantis iuuenis, quem terris sustulit ipsa,
Fertur et extentis praedam circumuolat alis.
Fulmina missa refert et caelo militat ales
490
Bis sextamque notat partem fluuialis Aquari.
Illius in terris orientis tempore natus
Ad spolia et partas surget uel caede rapinas
494
Nec pacem a bello, ciuem discernet ab hoste,
493
Cumque hominum derit strages, dabit ille ferarum.
495
Ipse sibi lex est, et qua fert cumque uoluntas
Praecipitant uires; laus est contemnere cuncta.
Et, si forte bonis accesserit impetus ausis,
Improbitas fiet uirtus, et condere bella
Et magnis patriam poterunt ornare triumphis.
500
Et, quia non tractat uolucris sed suggerit arma
Immissosque refert ignes et fulmina reddit,
Regis erit magniue ducis per bella minister
Ingentisque suis praestabit uiribus uses.
At, cum Cassiope bis denis partibus actis
505
Aequorei iuuenis dextra de parte resurgit,
Artifices auri faciet, qui mille figuris
Vertere opus possint caraeque acquirere dotem
Materiae et lapidum uiuos miscere colores.
Hinc Augusta nitent sacratis munera templis,
511
Aurea Phoebeis certantia lumina flammis
Gemmarumque umbra radiantes lucibus ignes.
Hinc Pompeia manent ueteris monumenta triumphi
510
Et Mithridateos uultus induta tropaea,
515
Non exstincta acie semperque recentia flammis.
Hinc lenocinium formae cultusque repertus
Corporis atque auro quaesita est gratia frontis
Perque caput ducti lapides per colla manusque
Et pedibus niueis fulserunt aurea uincla.
520
Quid potius matrona uelit tractare creatos
Quam factum reuocare suos quod possit ad usus?
Ac, ne materies tali sub munere desit,
Quaerere sub terris aurum furtoque latentem
Naturam eruere <omnem> orbemque inuertere praedae
525
Imperat et glaebas inter deprendere gazam
Inuitamque nouo tandem producere caelo.
Ille etiam fuluas auidus numerabit harenas
Perfundetque nouo stillantia litora ponto
Paruaque ramentis faciet momenta minutis
530
Pactoliue leget census spumantis in aurum,
Et perlucentis cupiens prensare lapillos
Verticibus mediis oculos immittet auaros;
Aut coquet argenti glaebas uenamque latentem
Eruet et silicem riuo saliente liquabit;
535
Aut facti mercator erit per utrumque metalli,
Alterum et alterius semper mutabit ad usus.
Talia Cassiope nascentum pectora finget.
Andromedae sequitur sidus, quae Piscibus ortis
Bis sex in partes caelo uenit aurea dextro.
540
Hanc quondam poenae dirorum culpa parentum
Prodidit, infestus totis cum finibus omnis
Incubuit pontus, timuit <tum> naufraga tellus,
514
Et quod erat regnum pelagus fuit. una malorum
543
Proposita est merces, uesano dedere ponto
Andromedan, teneros ut belua manderet artus.
545
Hic hymenaeus erat, solataque publica damna
Priuatis, lacrimans ornatur uictima poenae
Induiturque sinus non haec ad uota paratos,
Virginis et uiuae rapitur sine funere funus.
At, simul infesti uentum est ad litora ponti,
550
Mollia per duras panduntur bracchia cautes;
Astrinxere pedes scopulis, iniectaque uincla,
Et cruce uirginea moritura puella pependit.
Seruatur tamen in poena uultusque pudorque;
Supplicia ipsa decent; niuea ceruice reclinis
555
Molliter ipsa suae custos est fida figurae.
Defluxere sinus umeris fugitque lacertos
Vestis et effusi scapulis haesere capilli.
Ter circum alcyones pinnis planxere uolantes
Fleueruntque tuos miserando carmine casus
560
Et tibi contextas umbram fecere per alas.
Ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus
Assuetasque sibi desit perfundere rupes,
Extulit et liquido Nereis ab aequore uultus
Et, casus miserata tuos, rorauit et undas.
565
Ipsa leui flatu refouens pendentia membra
Aura per extremas resonauit flebile rupes.
Tandem Gorgonei uictorem Persea monstri
Felix illa dies redeuntem ad litora duxit.
Isque, ubi pendentem uidit de rupe puellam,
570
Deriguit, facie quem non stupefecerat hostis,
Vixque manu spolium tenuit, uictorque Medusae
Victus in Andromeda est. iam cautibus inuidet ipsis
Felicisque uocat, teneant quae membra, catenas;
Et, postquam poenae causam cognouit ab ipsa,
575
Destinat in thalamos per bellum uadere ponti,
Altera si Gorgo ueniat, non territus ira.
Concitat aerios cursus flentisque parentes
Promissu uitae recreat pactusque maritam
Ad litus remeat. grauidus iam surgere pontus
580
Coeperat ac longo fugiebant agmine fluctus
Impellentis onus monstri. caput eminet undas
Scindentis pelagusque uomit, circumsonat aequor
Dentibus, inque ipso rapidum mare nauigat ore;
Hinc uasti surgunt immensis torquibus orbes
585
Tergaque consumunt pelagus. sonat undique Phorcys
Atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.
Infelix uirgo, quamuis sub uindice tanto
Quae tua tunc fuerat facies! quam fugit in auras
Spiritus! ut toto caruerunt sanguine membra,
590
Cum tua fata cauis e rupibus ipsa uideres
Adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem
Quantula praeda maris! quassis hic subuolat alis
Perseus et caelo pendens iaculatur in hostem
Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.
595
Illa subit contra uersamque a gurgite frontem
Erigit et tortis innitens orbibus alte
Emicat ac toto sublimis corpore fertur.
Sed, quantum illa subit, semper, iaculata profundo,
In tantum reuolat laxumque per aethera ludit
600
Perseus et ceti subeuntis uerberat ora.
Nec cedit tamen illa uiro, sed saeuit in auras
Morsibus, et uani crepitant sine uulnere dentes;
Ecflat et in caelum pelagus mergitque uolantem
Sanguineis undis pontumque exstillat in astra.
605
Spectabat pugnam pugnandi causa puella,
Iamque oblita sui metuit pro uindice tali
Suspirans animoque magis quam corpore pendet.
Tandem confossis subsedit belua membris
Plena maris summasque iterum remeauit ad undas
610
Et magnum uasto contexit corpore pontum,
Tum quoque terribilis nec uirginis ore uidenda.
Perfundit liquido Perseus in marmore corpus,
Maior et ex undis ad cautes peruolat altas
Soluitque haerentem uinclis de rupe puellam
615
Desponsam pugna, nupturam dote mariti.
Hic dedit Andromedae caelum stellisque sacrauit
Mercedem tanti belli, quo concidit ipsa
Gorgone non leuius monstrum pelagusque leuauit.
Quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto
620
Nascitur, immitis ueniet poenaeque minister
Carceris et duri custos, quo stante superbe
Prostratae iaceant miserorum in limine matres
Pernoctesque patres cupiant extrema suorum
Oscula et in proprias animam transferre medullas.
625
Carnificisque uenit mortem uendentis imago
Accensosque rogos, cui stricta saepe securi
Supplicium uectigal erit, qui denique posset
Pendentem e scopulis ipsam spectare puellam,
Vinctorum dominus sociusque in parte catenae,
630
Interdum poenis innoxia corpora seruat.
Piscibus exortis cum pars uicesima prima
Signabit terrae limen, fulgebit et orbi,
Aerius nascetur Equus caeloque uolabit,
Velocisque dabit sub tali tempore partus
635
Omne per officium uigilantia membra ferentis.
Hic glomerabit equo gyros dorsoque superbus
Ardua bella geret rector cum milite mixtus;
Hic stadium fraudare fide poteritque uideri
Mentitus passus et campum tollere cursu.
640
Nam quis ab extremo citius reuolauerit orbe
Nuntius extremumue leuis penetrauerit orbem?
Vilibus ille etiam sanabit uulnera sucis
Quadrupedum, et medicas artes in membra ferarum
Nouerit, humanos et quae nascentur ad usus.
645
Nixa genu species et Graio nomine dicta
Engonasin, cui nulla fides sub origine constat,
Dextra per extremos attollit lumina Pisces.
Hinc fuga nascentum, dolus insidiaeque creantur,
Grassatorque uenit media metuendus in urbe.
650
Et, si forte aliquas animus consurget in artes,
In praerupta dabit studium, uendetque periclo
Ingenium, ac tenuis ausus sine limite gressus
Certa per extentos ponet uestigia funes
Et caeli meditatus iter compendia perdet
655
Paene sua et pendens populum suspendet ab ipso.
Laeua sub extremis consurgunt sidera Ceti
Piscibus Andromedan ponto caeloque sequentis.
Hoc trahit in pelagi caedes et uulnera natos
Squamigeri gregis, extentis laqueare profundum
660
Retibus et pontum uinclis artare furentis:
Et uelut in laxo securas aequore phocas
Carceribus claudent raris et compede nectent
Incautosque trahent macularum in limina thynnos.
Nec cepisse sat est: luctantur corpora nodis
665
Exceptantque nouas acies ferroque necantur,
Inficiturque suo permixtus sanguine pontus.
Tum quoque, cum toto iacuerunt litore praedae,
Altera fit caedis caedes: scinduntur in artus,
Corpore et ex uno uarius discribitur usus.
670
Illa datis melior, sucis pars illa retentis.
Hinc sanies pretiosa fluit floremque cruoris
Euomit ex mixto gustum sale temperat oris;
Illa putris turbae strages confunditur omnis
Permiscetque suas alterna in damna figuras
675
Communemque cibis usum sucumque ministrat.
Aut, cum caeruleo stetit ipsa simillima ponto
Squamigerum nubes turbaque immobilis haeret,
Excipitur uasta circum uallata sagena
Ingentisque lacus et Bacchi dolia complet
680
Vmorisque uomit socias per mutua dotes
Et fluit in liquidam tabem resoluta medullas.
Quin etiam magnas poterunt celebrare salinas
Et pontum coquere et ponti secernere uirus,
Cum solidum certo distendunt margine campum
685
Adpelluntque suo deductum ex aequore fluctum
Claudendoque negant abitum: dum suscipit undas
Area et epoto per solem umore nitescit.
Congeritur siccum pelagus mensisque profundi
Canities seducta maris, spumaeque rigentis
690
Ingentis faciunt tumulos, pelagique uenenum,
Quo perit usus aquae suco corruptus amaro,
Vitali sale permutant redduntque salubre.
At, reuoluta polo cum primis uultibus Arctos
Ad sua perpetuos reuocat uestigia passus
695
Numquam tincta uadis sed semper flexilis orbe,
Aut Cynosura minor cum prima luce resurgit
Et pariter uastusue Leo uel Scorpius acer
Nocte sub extrema promittunt iura diei,
Non inimica ferae tali sub tempore natis
700
Ora ferent, placidasque regent commercia gentes.
Ille manu uastos poterit frenare leones
Et palpare lupos, pantheris ludere captis,
Nec fugiet ualidas cognati sideris ursas
Inque artes hominum peruersaque munera ducet;
705
Ille elephanta premet dorso stimulisque mouebit
Turpiter in tanto cedentem pondere punctis;
Ille tigrim rabie soluet pacique domabit,
Quaeque alia infestant siluis animalia terras
Iunget amicitia secum, catulosque sagacis
710
Tertia Pleiadas dotauit forma sorores
Femineum rubro uultum soffusa pyropo,
Inuenitque parem sub te, Cynosura, colorem,
Et quos Delphinus iaculatur quattuor ignes
Deltotonque tribus facibus, similique nitentem
715
Luce Aquilam et flexos per lubrica terga dracones.
Tum quartum quintumque genus discernitur omni
E numero, summamque gradus disiungit utramque.
Maxima pars numero censu concluditur imo,
Quae neque per cunctas noctes neque tempore in omni
720
Resplendet uasto caeli summota profundo,
Sed, cum clara suos auertit Delia cursus
Cumque uagae stellae terris sua lumina condunt,
Mersit et ardentis Orion aureus ignes
Signaque transgressus mutat per tempora Phoebus,
725
Effulget tenebris et nocte accenditur atra.
Tum conferta licet caeli fulgentia templa
Cernere seminibus <minimis> totumque micare
729
Stipatum stellis mundum nec cedere summa
730
Floribus aut siccae curuum per litus harenae,
Sed, quot eant semper nascentes aequore fluctus,
Quot decussa cadant foliorum milia siluis,
Amplius hoc ignes numero uolitare per orbem.
Vtque per ingentis populus discribitur urbes,
735
Principiumque patres retinent et proximum equester
Ordo locum, populumque equiti populoque subire
Vulgus iners uideas et iam sine nomine turbam;
Sic etiam magno quaedam respublica mundo est
Quam natura facit, quae caelo condidit urbem.
740
Sunt stellae procerum similes, sunt proxima primis
Sidera, suntque gradus atque omnia iura priorum:
Maximus est populus summo qui culmine fertur;
Quoi si pro numero uires natura dedisset,
Ipse suas aether flammas sufferre nequiret,
745
Totus et accenso mundus flagraret Olympo.