Quid tam sollicitis uitam consumimus annis
Torquemurque metu caecaque cupidine rerum
Aeternisque senes curis, dum quaerimus, aeuum
Perdimus et nullo uotorum fine beati
5
Victuros agimus semper nec uiuimus umquam?
Pauperiorque bonis quisque est quae plura requirit,
Nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat,
Cumque sui paruos usus natura reposcat
Materiam struimus magnae per uota ruinae
10
Luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas,
Et summum census pretium est effundere censum.
Soluite, mortales, animos curasque leuate
Totque superuacuis uitam deplete querellis.
Fata regunt orbem, certa stant omnia lege
15
Longaque per certos signantur tempora casus.
Nascentes morimur, finisque ab origine pendet.
Hinc et opes et regna fluunt et, saepius orta,
Paupertas, artesque datae moresque creatis
Et uitia et laudes, damna et compendia rerum.
20
Nemo carere dato poterit nec habere negatum
Fortunamue suis inuitam prendere uotis
Aut fugere instantem: sors est sua cuique ferenda.
An, nisi fata darent leges uitaeque necisque,
Fugissent ignes Aenean, Troia sub uno
25
Non euersa uiro fatis uicisset in ipsis?
Aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres,
Roma casis enata foret, pecudumque magistri
In Capitolinos duxissent fulmina montes,
Includiue sua potuisset Iuppiter arce,
30
Captus et <a> captis orbis foret: igne sepulto
Vulneribus uictor repetisset Mucius urbem,
Solus et oppositis clausisset Horatius armis
Pontem urbemque simul, rupisset foedera uirgo,
Tresque sub unius fratres uirtute iacerent?
35
Nulla acies tantum uicit: pendebat ab uno
Roma uiro regnumque orbis sortita iacebat.
39
Postque tuos, Trasimenne, lacus Fabiumque morantem,
37
Quid referam Cannas admotaque moenibus arma
Varronemque fuga magnum, qua uincere posset,
40
Ac cepisse iugum uictae Carthaginis arces,
Seque ratum Hannibalem nostris cecidisse catenis
Exiliumque rei furtiua morte luisse?
Adde etiam Italicas acies Romamque suismet
Pugnantem membris, adice et ciuilia bella
45
Et Cimbrum in Mario Mariumque in carcere uictum.
Quod, consul totiens, exul, quod de exule consul
Adiacuit Libycis compar iactura ruinis
Eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem,
Hoc, nisi fata darent, numquam fortuna tulisset.
50
Quis te Niliaco periturum litore, Magne,
Post uictas Mithridatis opes pelagusque receptum
Et tris emenso meritos ex orbe triumphos,
Cum te iam posses alium componere Magnum,
Crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis
55
Eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae?
Quis tantum mutare potest sine numine fati?
Ille etiam caelo genitus caeloque receptus,
Cum bene compositis uictor ciuilibus armis
Iura togae regeret, totiens praedicta cauere
60
Vulnera non potuit: toto spectante senatu,
Indicium dextra retinens nomenque, cruore
Deleuit proprio, possent ut uincere fata.
Quid numerem euersas urbes regumque ruinas,
Inque rogo Croesum, Priamumque in litore truncum
65
Cui nec Troia rogus? quid Xerxen, maius et ipso
Naufragium pelago? quid capto sanguine regem
Romano impositum, raptosque ex ignibus ignes
Cedentemque uiro flammam qui templa ferebat?
Quot subitae ueniunt ualidorum in corpora mortes
70
Seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignes!
Ex ipsis quidam elati rediere sepulcris,
Atque his uita duplex, illis uix contigit una.
Ecce leuis perimit morbus grauiorque remittit;
Succumbunt artes, rationis uincitur usus,
75
Cura nocet, cessare iuuat, mora saepe malorum
Dat causas; laeduntque cibi parcuntque uenena.
Degenerant nati patribus uincuntue parentes
Ingeniumque suum retinent; transitque per illum,
Ex illo Fortuna uenit. furit alter amore
80
Et pontum transnare potest uel uertere Troiam,
Alterius frons est scribendis legibus apta.
Ecce patrem nati perimunt natosque parentes
Mutuaque armati coeunt in uulnera fratres.
Non nostrum hoc bellum est; coguntur tanta mouere
85
Inque suas ferri poenas lacerandaque membra.
Quod Decios non omne tulit, non omne Camillos
Tempus et inuictum deuicta morte Catonem,
Materies in rem superat sed lege repugnat.
Et neque paupertas breuiores excipit annos
90
Nec sunt immensis opibus uenalia fata,
Sed rapit et sceptro funus Fortuna superbum
Indicitque rogum summis statuitque sepulcrum.
Quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis!
Quin etiam infelix uirtus et noxia felix,
95
Et male consultis pretium est, prudentia fallit;
Nec Fortuna probat causas, sequiturque merentis,
Sed uaga per cunctos nullo discrimine fertur.
Scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque,
Maius, et in proprias ducat mortalia leges
100
Attribuatque suos ex se nascentibus annos
Fortunaeque uices. permiscet saepe ferarum
Corpora cum membris hominum: non serninis ille
Partus erit; quid enim nobis commune ferisque,
Quisue in portenti noxam peccarit adulter?
105
Astra nouant formas caelumque interserit ora.
Denique, si non est, fati cur traditur ordo,
Cunctaque temporibus certis uentura canuntur?
Nec tamen haec ratio facinus defendere pergit
Virtutemue suis fraudare in praemia donis.
110
Nam neque mortiferas quisquam minus oderit herbas
Quod non arbitrio ueniunt sed semine certo,
Gratia nec leuior tribuetur dulcibus escis
Quod natura dedit fruges, non ulla uoluntas.
Sic hominum meritis tanto fit gloria maior
115
Quod caelo gaudente uenit, rursusque nocentis
Oderimus magis in culpam poenasque creatos.
Nec refert scelus unde cadat, scelus esse fatendum.
Hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.
(Quod quoniam docui, superest nunc ordine certo
120
Caelestis fabricare gradus, qui ducere flexo
Tramite pendentem ualeant ad sidera uatem)
Nunc tibi signorum mores summumque colorem
Et studia et uarias artes ex ordine reddam.
Diues fecundis Aries in uellera lanis
125
Exutusque nouis rursum, spem semper habebit,
Naufragiumque inter subitum censusque beatos
Crescendo cadet et uotis in damna feretur,
In uulgumque dabit fructus et mille per artes
Vellera diuersos ex se parientia quaestus:
130
Nunc glomerare rudis nunc rursus soluere lanas,
Nunc tenuare leui filo nunc ducere telas,
Nunc emere et uarias in quaestum uendere uestes,
Quis sine non poterant ullae subsistere gentes
Vel sine luxuria. tantum est opus, ipsa suismet
135
Adseruit Pallas manibus dignumque putauit,
Seque in Arachnaeo magnam putat esse triumpho.
Haec studia et similis dicet nascentibus artes,
Et dubia in trepido praecordia pectore finget
Seque sua semper cupientia uendere laude.
140
Taurus simplicibus dotabit rura colonis
Pacatisque labor ueniet; nec praemia laudis
Sed terrae tribuet partus. summittit in astris
Colla iugumque suis poscit ceruicibus ipse.
Ille suis Phoebi portat cum cornibus orbem,
145
Militiam indicit terris et segnia rura
In ueteres reuocat cultus, dux ipse laboris,
Nec iacet in sulcis soluitque in puluere pectus.
Serranos Curiosque tulit fascesque per arua
Tradidit, eque suo dictator uenit aratro,
150
Laudis amor tacitae; mentes et corpora tarda
Mole ualent, habitatque puer sub fronte Cupido.
Mollius e Geminis studium est et mitior aetas
Per uarios cantus modulataque uocibus ora
Et gracilis calamos et neruis insita uerba
155
Ingenitumque Bonum: labor est etiam ipsa uoluptas.
Arma procul lituosque uolunt tristemque senectam,
Otia et aeternam peragunt in amore iuuentam.
Inueniunt et in astra uias numerisque modisque
Consummant orbem postque ipsos sidera linquunt:
160
Natura ingenio minor est perque omnia seruit.
In tot fecundi Gemini commenta feruntur.
Cancer ad ardentem fulgens in cardine metam,
Quam Phoebus summis reuocatus curribus ambit,
Articulum mundi retinet lucesque reflectit.
165
Ille tenax animi nullosque effusus in usus
Attribuit uarios quaestus artemque lucrorum:
Merce peregrina fortunam ferre per urbes
Et grauia annonae speculantem incendia uentis
Credere opes orbisque orbi bona uendere posse
170
Totque per ignotas commercia iungere terras
Atque alio sub sole nouas exquirere praedas
Et rerum pretio subitos componere census.
Nauigat et, celeris optando sortibus annos,
Dulcibus usuris brumae quoque tempora uendit.
175
Ingenium sollers suaque in compendia pugnax.
Quis dubitet, uasti quae sit natura Leonis
Quasque suo dictet signo nascentibus artes?
Ille nouas semper pugnas, noua bella ferarum
Apparat, et spolio uiuit pecorumque rapinis;
180
Hos habet hoc studium, postis ornare superbos
Pellibus et captas domibus praefigere praedas
Et pacare metu siluas et uincere uictas.
Sunt quorum similis animos nec moenia frenent,
Sed pecudum membris media grassentur in urbe
185
Et laceros artus suspendant fronte tabernae
Luxuriaeque parent caedem mortesque lucrentur.
Ingenium ad subitas iras facilisque recessus
Aequale et puro sententia pectore simplex.
At quibus Erigone dixit nascentibus aeuum,
190
Ora magisterio uestesque coercita Virgo,
Ad studium ducet mores et pectora doctis
Artibus instituet, nec tam compendia census
Quam causas uiresque dabit perquirere rerum.
Illa decus linguae faciet regnumque loquendi
195
Atque oculos mentis, qui possint cernere cuncta
Quamuis occultis naturae condita causis.
Hinc et scriptor erit uelox, cui littera uerbum est
Quique notis linguam superet cursimque loquentis
Excipiat longas noua per compendia uoces.
200
In uitio bona sunt: teneros pudor impedit annos,
Magnaque naturae cohibendo munera frenat
Nec fecundus erit (quid mirum in uirgine?) partus.
Librantes noctem Chelae cum tempore lucis
Per noua maturi post annum munera Bacchi
205
Mensurae tribuent usus ac pondera rerum
Et Palamedeis certantem uiribus ortum,
Qui primus numeros rebus, qui nomina summis
Imposuit certumque modum propriasque figuras.
Hic etiam legum tabulas et condita iura
210
Nouerit atque notis leuibus pendentia uerba,
Et licitum sciet, et uetitum quae poena sequatur,
Perpetuus populi priuato in limine praetor.
Non allo potius genitus sit Seruius astro,
Qui leges etiam posuit, cum iura retexit.
215
Denique, in ambiguo fuerit quodcumque locatum
Et rectoris egens, diriment examina Librae.
Scorpios armata uiolenta cuspide cauda,
Qua, sua cum Phoebi currum per sidera ducit,
Rimatur terras et sulcis semina miscet,
220
In bellum ardentis animos et Martia castra
Efficit et multo gaudentem sanguine ciuem
Nec praeda quam caede magis. quin ipsa sub armis
Pax agitur: capiunt saltus siluasque peragrant,
Nunc hominum, nunc bella gerunt uiolenta ferarum,
225
Nunc caput in mortem uendunt et funus harenae,
Atque hostem sibi quisque parat, cum bella quiescunt.
Sunt quibus et simulacra placent et ludus in armis
(Tantus amor pugnae), discuntque per otia bellum
Et quodcumque pari studium producitur ante.
230
At, quibus in bifero Centauri corpore sots est
Nascendi concessa, libet subiungere currus,
Ardentis et equos ad mollia ducere frena
Et totis armenta sequi pascentia campis,
Quadrupedum omne genus positis domitare magistris,
235
Exorare tigres rabiemque auferre leoni
Cumque elephante loqui tantamque aptare loquendo
Artibus humanis uaria ad spectacula molem.
Quippe ferae mixtum est hominis per sidera corpus
Impositumque manet, quocirca regnat in illas.
240
Quodque intenta gerit curuato spicula cornu,
Et neruos tribuit membris et acumina cordi
Et celeris motus nec delassabile pectus.
Vesta tuos, Capricorne, touet penetralibus ignes:
Hinc artes studiumque trahis. nam quidquid in usus
245
Ignis eget poscitque nouas ad munera flammas
Sub te censendum est. scrutari caeca metalla,
Depositas et opes terrarum exurere uenis,
Materiamque manu certam duplicare per artem,
Quidquid et argento fabricetur, quidquid et auro.
250
Quod ferrum calidi soluant atque aera camini
Consummentque foci Cererem, tua munera surgent.
Addis et in uestes studium mercemque fugantem
Frigora, brumalem seruans per saecula sortem,
Qua retrahis ductas summa ad fastigia noctes
255
Nascentemque facis reuocatis lucibus annum.
Hinc et mobilitas rerum, mutataque saepe
Mens natat; et Veneri mixto cum crimine seruit
Pars prior, at melior iuncto sub pisce senecta est.
Ille quoque, inflexa fontem qui proicit urna,
260
Cognatas tribuit iuuenalis Aquarius artes:
Cernere sub terris undas, inducere terris,
Ipsaque conuersis aspergere fluctibus astra
Litoribusque nouis per luxum inludere ponto
Et uarios fabricare lacus et flumina ficta
265
Et peregrinantis domibus sospendere riuos.
Mille sub hoc habitant artes, quas temperat unda,
269
Quae, per aquas, ueniunt operum, fontesque sequuntur.
267
Quippe etiam mundi faciem sedesque mouebit
Sidereas caelumque nouum uersabit in orbem.
270
Mite genus dulcesque fluunt a sidere partus,
Pectora nec sordent; faciles in damna feruntur;
Nec dest nec superest census. sic profluit urna.
Vltima quos gemini producunt sidera Pisces,
His erit in pontum studium, uitamque profundo
275
Credent et puppes aut puppibus arma parabunt,
Quidquid et in proprios pelagus desiderat usus.
Innumerae ueniunt artes: uix nomina rebus
Sufficiunt, tot sunt paruae quoque membra carinae.
Adde gubernandi studium, peruenit in astra
280
Et pontum caelo uincit. et nouerit orbem
Fluminaque et portus, mundum uentosque, necesse est
Iamque huc atque illuc agilem conuertere clauum
Et frenare ratem fluctusque effundere rector,
Aut remis agere et lentas inflectere tonsas.
285
Quin placidum ductis euerrere retibus aequor
Litoribusque suis populos exponere captos
Aut uncos celare cibis aut carcere fraudem,
Naualis etiam pugnas, pendentia bella,
Attribuunt pelagique infectos sanguine fluctus.
290
Fecundum genus est natis et amica uoluptas
Et celeres motus mutataque cuncta per aeuum.
Hos tribuunt mores atque has nascentibus artes
Bis sex materia propria pollentia signa.
Sed nihil in semet totum ualet: omnia uires
295
Cum certis sociant signis sub partibus aequis
Et uelut hospitio mundi commercia iungunt
Conceduntque suas partes retinentibus astris.
Quam partem Graiae dixere decanica gentes.
A numero nomen positum est, quod partibus astra
300
Condita tricenis triplici sub sorte feruntur
Et tribuunt denas in se coeuntibus astris
Inque uicem ternis habitantur sidera signis.
Sic altis natura manet consaepta tenebris
Et uerum in caeco est multaque ambagine rerum;
305
Nec breuis est usus nec amat compendia caelum,
Verum aliis alia opposita est et fallit imago
Mentiturque suas uires et nomina celat.
Quae tibi non oculis, alta sed mente fuganda est
Caligo, penitusque deus, non fronte, notandus.
310
Nunc quae sint coniuncta quibus quoue ordine reddarn,
Ne lateant aliae uires aliena per astra.
Namque Aries primam partem sibi uindicat ipsi,
Altera sors Tauro, Geminis pars tertia cedit.
Sic inter trina et diuisum dicitur astrum
315
Totque dabit uires dominus quotcumque recepit.
Diuersa in Tauro ratio est, nec parte sub ulla
Censetur: Cancro primam mediamque Leoni,
Extremam Erigonae tribuit, Natura per astrum
Stat tamen et proprias miscet per singula uires.
320
Libra decem partes Geminorum prima capessit,
Scorpios adiunctas; Centauri tertia pars est,
Nec quicquam numero discernitur, ordine cedit.
Cancer in aduersum Capricorni derigit astrum
Bis quinas primum partes, dignatus in illo
325
Temporis articulo sub quo censetur et ipse,
Quod facit aequalis luces brumalibus umbris
Cognatamque gerit diuerso in cardine legem;
Alterius partis perfundit Aquarius ignes,
Quem subeunt Pisces extremo sidere Cancri.
330
At Leo consortis meminit sub lege trigoni
Lanigerumque ducem recipit Taurumque quadrato
Coniunctum sibi; sub Geminis pars tertia fertur:
Hos quoque contingit per senos linea flexus.
Praecipuum Erigone Cancro concedit honorem
335
Cui primam tribuit partem; uicina relicta est
Vicino, Nemeaee, tibi; pars ipsius una est
Quae fastidito concessa est iure potiri.
Sed Libra exemplo gaudet, pariterque regentem
Noctes atque dies diuerso in tempore secum
340
Lanigerum sequitur: ueris iuga temperat ille,
Haec autumnalis componit lancibus horas:
Nulli concedit primam, traditque sequenti
Vicinam partem; Centauri tertia summa est.
Scorpios in prima Capricornum parte locauit,
345
Alterius dominum fecit cui nomen ab undis,
Extremas uoluit partes sub Piscibus esse.
At qui contento minitatur spicula neruo
Lanigero primas tradit sub iure trigoni
Et medias Tauro partes Geminisque supremas.
350
Nec manet ingrati Capricornus crimine turpis
Sed munus reddit Cancro recipitque receptus
Principiumque sui donat; coniuncta Leonis
Regna ferunt, summas partes et Virginis esse.
Fontibus aeternis gaudens urnaque fluenti
355
Iura sui Librae permittit prima regenda,
Haerentisque decem partes Nepa uindicat ipsi;
Summas Centaurus retinet iuuenale per antrum.
Iam superant gemini Pisces, qui sidera claudunt.
Lanigero primos tradunt in finibus usus,
360
Perque decem medias partes tu, Taure, receptus;
Quod superest, ipsi sumunt, utque orbe feruntur
Extremo sic et sortis pars ultima cedit.
Haec ratio retegit latitantis robora mundi
In plurisque modos repetitaque nomina caelum
365
Diuidit et melius sociat, quo saepius, orbem.
Nec tua sub titulis fallantur pectora notis:
Dissimulant, non ostendunt mortalibus astra.
Altius est acies animi mittenda sagacis
Inque alio quaerendum aliud iunctisque sequendum
370
Viribus; et, cuius signi quis parte creatur,
Eius habet mores atque illo nascitur astro,
Talis per denas sortes natura feretur.
Testis erit uarius sub eodem sidere fetus,
Quodque in tam multis animantum milibus uno
375
Quae ueniunt signo, tot sunt, quot corpora, mores,
Et genus externum referunt aliena per astra,
Confusique fluunt partus hominum atque ferarum.
Scilicet in partis iunguntur condita plures
Diuersasque ferunt proprio sub nomine leges.
380
Nec tantum lanas Aries nec Taurus aratra
Nec Gemini Musas nec merces Cancer amabit,
Nec Leo uenator ueniet nec Virgo magistra,
Mensuris aut Libra potens aut Scorpios armis
Centaurusque feris, igni Capricornus et undis
385
Ipse suis Iuuenis geminique per aequora Pisces;
Mixta sed in pluris sociantur sidera uires.
"Multum" inquis "tenuemque iubes me ferre laborem,
Rursus et in magna mergis caligine mentem,
Cernere cum facili lucem ratione uiderer."
390
Quod quaeris, deus est: conaris scandere caelum
Fataque fatali genitus cognoscere lege
Et transire tuum pectus mundoque potiri.
Pro pretio labor est nec sunt immunia tanta,
Ne mirere uiae Plexus rerumque catenas.
395
Admitti potuisse sat est: sint cetera nostra.
At nisi perfossis fugiet to montibus aurum,
Obstabitque suis opibus super addita tellus.
Vt ueniant gemmae, totus transibitur orbis,
Nec lapidum pretio pelagus cepisse pigebit.
400
Annua solliciti consument uota coloni,
Et quantae mercedis erunt fallacia rura!
Quaeremus lucrum naui Martemque sequemur
In praedas. pudeat tanto bona uelle caduca.
Luxuriae quoque militia est, uigilatque ruinis
405
Venter, et, ut pereat, suspirant saepe nepotes.
Quid caelo dabimus? Quantum est, quo ueneat omne?
Impendendus homo est, deus esse ut possit in ipso.
Hac tibi nascentum mores sunt lege notandi.
Nec satis est signis dominantia discere signa
410
Per denos numeros et quae sint insita cuique;
Sed proprias partes ipsas spectare memento
Vel glacie rigidas uel quas exusserit ignis,
Et sterilis in utroque tamen, quas largior umor
Quasue minor iusto uitiat. namque omnia mixtis
415
Viribus et uario consurgunt sidera textu.
Est aequale nihil. terrenos aspice tractus
Et maris et notis fugientia flumina ripis:
Crimen ubique frequens et laudi noxia iuncta est.
Sic sterilis tellus laetis interuenit aruis
420
Ac subito rumpit paruo discrimine foedus;
Et modo portus erat pelagi iam uasta charybdis,
Laudatique cadit post paulum gratia ponti;
Et nunc per scopulos, nunc campis labitur amnis,
Et, faciens iter aut quaerens, curritue reditue.
425
Sic etiam caeli partes uariantur in astris:
Vt signum a signo, sic a se discrepat ipsum
Momentoque negat uires usumque salubrem,
Quodque per has geritur partes sine fruge creatur
Aut cadit aut multis sentit bona mixta querellis.
430
Hae mihi signandae proprio sunt carmine partes.
Sed quis tot numeros totiens sub lege referre,
Tot partes iterare queat, tot dicere summas,
Perque paris causas faciem mutare loquendi?
Incidimus in uerba; piget. si gratia derit,
435
In uanumque labor cedit quem despicit auris.
Sed mihi per carmen fatalia Tura ferenti
Et sacros caeli motus ad iussa loquendum est,
Nec fingenda datur, tantum monstranda figura.
Ostendisse deum nimis est: dabit ipse sibimet
440
Pondera. nec fas est uerbis suspendere mundum:
Rebus erit major. nec parua est gratia nostri
Oris, si tantum poterit signare cauenda.
Accipe damnandae quae sint per sidera partes.
Lanigeri pars quarta nocet nec sexta salubris;
445
Septima par illi ac decima est decimaeque secunda
Quaeque duas duplicant summas septemque nouemque;
Vnaque uiginti numeris pars addita laedit
Et quinta et duram consummans septima partem.
Tauri nona mala est, similis quoi tertia pars est
450
Post decimam nec non decimae pars septima iuncta;
Bisque undena notans et bis duodena noce tes
Quaeque decem trisque ingeminat fraudatque duobus
Triginta numeros et tu, tricesima summa, es.
Pestifera in Geminis pars prima et tertia signi,
455
Septima non melior, ter quintae noxia par est,
Vnaque bis denis breuior nocet unaque maior,
Et similis noxae ueniet uicesima quinta
Cumque duae subeunt uel cum se quattuor addunt.
Nec Cancri prima immunis nec tertia pars est
460
Nec sexta; octaua est similis, decimaque peracta
Prima rapit, nec ter quintae clementior usus;
Septima post decimam luctum et uicesima portat
Et quinta accedens et septima nonaque summa.
Tu quoque contactu primo, Nemeaee, timendus,
465
Et quarta sub parte premis; bis quinta salubri
Terque caret caelo, uicesima et altera laedit,
Et tribus adpositis uitium est totidemque secutis,
Vltima nec prima melior tricesima pars est.
Erigones nec pars prima est nec sexta nec una
470
Ad decimam nec quarta nec octaua utilis umquam;
Proxima uiginti numeris et quarta timenda est,
Et quae ter decimam claudit sors ultima partem.
Et quinta in Chelis et septima inutilis pars est,
Tertia et undecimae decimaeque est septima iuncta
475
Quartaque bis denis actis et septima et ambae
Quae numerum claudunt nona et tricesima partes.
Scorpios in prima reus est, cui tertia par est
Et sexta et decima et quae ter tibi quinta notatur,
Vndecimam geminans et quae uicesima quinta est
480
Octauoque manet numero nonumque capessit.
Si te fata sinant, quartam ne selige partem
Centauri; fuge et octauam; bis sexque peractis,
Octo bis aut denis, metuendus dicitur aer,
Cumque iterum duodena refert aut terna decemque
485
Aut septena quater, uel cum ter dena figurat.
Nec pars optanda est Capricorni septima; nona
Consentit decimamque sequens quarn tertia signat
Et tribus aut una quae te, uicesima, fraudat
Quaeue auget quinto numero uel septima fertur.
490
Damnanda est decimae succedens prima peractae
Tertiaque et quinta et numero quae condita nono est
Et post uiginti prima et uicesima quinta
Cumque illa quartam accumulans uicesima nona.
Tertia per geminos et quinta et septima Pisces,
495
Vndecima et decimae metuenda est septima iuncta;
Et quinta in quinos numeros reuocata duasque
Accipiens ultra summas metuenda feretur.
Hae partes sterilem ducunt et frigore et igni
Aera uel sicco uel quod superauerit umor,
500
Si rapidus Mauors ignes iaculatur in illum
Saturnusue suam glaciem Phoebusue calores.
Nec te perceptis signorum cura relinquat
Partibus: in tempus quaedam mutantur, et ortu
Accipiunt proprias uires ultraque remittunt.
505
Namque, ubi se summis Aries extollet ab undis
Et ceruice prior flexa quam cornibus ibit,
Non contenta suo generabit pectora censu
Et dabit in praedas animos soluetque pudorem:
Tantum audere iuuat. sic ipse in cornua fertur
510
Et ruet ut uincat. non illos sedibus isdem
Mollia per placidas delectant otia curas,
Sed iuuat ignotas semper transire per urbes
Scrutarique nouum pelagus totius et esse
Orbis in hospitio. testis tibi Laniger ipse,
515
Cum uitreum findens aurauit uellere pontum
Orbatumque sua Phrixum per fata sorore
Phasidos ad ripas et Colchida tergore uexit.
At, quos prima creant nascentis sidera Tauri,
Feminei iaceant. nec longe causa petenda est,
520
Si modo per causas naturam quaerere fas est:
Auersus uenit in caelum diuesque puellis,
Pleiadum paruo referens glomeramine sidus.
Accedunt et ruris open, propriaque iuuencum
Dote per inuersos exornat uomere campos.
525
Sed, Geminos aequa cum profert unda tegitque
Parte, dabit studia et doctas producet ad artes.
Nec triste ingenium sed dulci tincta lepore
Corda creat, uocisque bonis citharaeque sonantis
Instruit, et dotes Salium cum pectore iungit.
530
At, niger obscura Cancer cum nube feretur,
Qua uelut exustus Phoebeis ignibus ignis
Defuit et multa fuscat caligine sidus,
Lumina deficient partus, geminamque creatis
Mortem fata dabunt: se quisque et uiuit et effert.
535
Sicui per summas auidus produxerit undas
Ora Leo et scandat malis hiscentibus orbem,
Ille patri natisque reus, quas ceperit ipse,
Non legabit opes, censumque immerget in ipso.
Tanta fames animumque cibi tam dira cupido
540
Corripit, ut capiat semet nec compleat umquam,
Inque epulas funus reuocet pretiumque sepulcri.
Erigone surgens, quae rexit saecula prisca
Iustitia rursusque eadem labentia fugit,
Alta per imperium tribuit fastigia summum,
545
Rectoremque dabit legum iurisque sacrati
Sancta pudicitia diuorum templa colentem.
Sed, cum autumnales coeperunt surgere Chelae,
Felix aequato genitus sub pondere Librae.
Iudex examen sistet uitaeque necisque
550
Imponetque iugum terris legesque rogabit.
Illum urbes et regna trement nutuque regentur
Vnius et caeli post terras iura manebunt.
Scorpios extremae cum tollet lumina caudae,
Siquis erit stellis tunc suffragantibus ortus,
555
Vrbibus augebit terras iunctisque iuuencis
Moenia succinctus curuo describet aratro,
Aut sternet positas urbes inque arua reducet
Oppida et in domibus maturas reddet aristas.
Tanta erit et uirtus et cum uirtute potestas.
560
Nec non Arcitenens, prima cum ceste resurgit,
Pectora clara dabit bello, magnisque triumphis
Conspicuum patrias uictorem ducet ad arces,
Altaque nunc statuet nunc idem moenia uertet.
Sed nimium indulgens rebus Fortuna secundis
565
Inuidet in facie saeuitque asperrima fronti.
Horrendus bello Trebiam Cannasque lacumque
Ante fugam tali pensabat imagine uictor,
Vltimus in caudae Capricornus acumine summo
Militiam in ponto dictat puppisque colendae
570
Dura ministeria et uitae discrimen in aestu.
Quod si quem sanctumque uelis castumque probumque
Hic tibi nascetur cum primes Aquarius exit.
Ne uelit et primos animus procedere Pisces,
Garrulitas odiosa datur linguaeque mouentur,
575
Verba maligna nouas mutantes semper ad aures
Crimina per populum populi ferre ore bilingui.
Nulla fides Merit natis, sed summa libido
Ardentem medios animum iubet ire per ignes.
Scilicet in piscem sese Cytherea nouauit,
580
Cum Babyloniacas summersa profugit in undas
Anguipedem alatos umeros Typhona ferentem,
Inseruitque suos squamosis Piscibus ignes.
Nec solus fuerit geminis sub Piscibus ortus:
Frater erit dulcisue soror, materue duorum.
585
Nunc age diuersis dominantia sidera terris
Percipe. sed summa est rerum referenda figura.
Quattuor in partes caeli discribitur orbis,
Nascentem lapsumque diem mediosque calores
Teque, Helice. totidem uenti de partibus isdem
590
Erumpunt secumque gerunt per inania bella.
Asper ab axe ruit Boreas, fugit Eurus ab ortu,
Auster amat medium solem Zephyrusque profectum.
Hos inter binae mediis e partibus aurae
Exspirant similis mutato nomine flatus.
595
Ipsa natat tellus pelagi lustrata corona
Cingentis medium liquidis amplexibus orbem,
Inque sinus pontum recipit, qui uespere ab atro
Admissus dextra Numidas Libyamque calentem
Alluit et magnae quondam Carthaginis arces,
600
Litoraque in Syrtes reuocans sinuata uadosas
Rursum usque ad Nilum derectis fluctibus exit.
Laeua freti caedunt Hispanas aequora gentes
Teque in uicinis haerentem, Gallia, terris
Italiaeque urbes dextram sinuantis in undam
605
Vsque canes ad,Scylla, tuos auidamque Charybdin.
Hac ubi se primum porta mare fudit, aperto)
Enatat Ionio laxasque uagatur in undas
Et prius in laeuam se fundens circuit omnem
Italiam, Hadriaco mutatum nomina ponto,
610
Eridanique bibit fluctus; secat aequore bellum
Illyricum, Epirurnque lauat claramque Corinthum
Et Peloponnesi patulas circumuolat oras;
Rursus et in laeuum refluit uastoque recessu
Thessaliae fines et Achaica praeterit arua.
615
Hinc penitus iuuenisque fretum mersaeque puellae
Truditur inuitum, faucesque Propontidos artas
Euxino iniungit ponto Maeotis et undis,
Quae tergo coniuncta manet fontemque ministrat.
Inde ubi in angustas reuocatus nauita fauces
620
Hellespontiacis iterum se fluctibus effert,
Icarium Aegaeumque secat laeuaque nitentis
Miratur populos Asiae totidemque tropaea
Quot loca et innumeras gentes Taurumque minantem
Fluctibus et Cilicum populos Syriamque perustam
625
Ingentique sinu fugientis aequora terras,
Donec in Aegyptum redeunt curuata per undas
Litora Niliacis iterum morientia ripis.
Haec medium terris circumdat linea pontum
Atque his undarum tractum constringit harenis.
630
Mille iacent mediae diffusa per aequora terrae.
Sardiniam in Libyco signant uestigia plantae,
Trinacria Italia tantum praecisa recessit,
Aduersa Euboicos miratur Graecia montes.
Est genetrix Crete ciuem sortita Tonantem
635
Aegyptique Cypros pulsatur fluctibus omnis,
Totque minore solo taceo emergentia ponto
Litora, inaequalis Cycladas Delonque Rhodonque
Aulidaque et Tenedon uicinaque Corsica terris
Litora Sardiniae primumque intrantis in orbem
640
Oceani uictricem Ebusum et Balearica rura,
Innumeri surgunt scopuli montesque per altum.
Nec tantum ex una pontus sibi parte reclusit
Faucibus abruptis orbem; nam litora plura
Impulit Oceano Phorcys, sed montibus altis
645
Est uetitus totam ne uinceret aequore terram.
Namque inter borean ortumque aestate nitentem
In longum angusto penetrabilis aequore fluctus
Peruenit et patulis turn demum funditur aruis
Caspiaque Euxini similis facit aequora ponti.
650
Altera sub medium solem duo bella perinde
Intulit Oceanus terris. nam Persica fluctus
Arua tenet, titulum pelagi praedatus ab isdem
Quae rigat ipse locis, latoque infunditur orbe.
Nec procul in mollis Arabas terramque ferentem
655
Delicias uariaeque nouos radicis odores
Leniter adfundit gemmantia litura pontus,
Et terrae mare nomen habet. media illa duobus
Quondam Carthago regnum sortita sub armis,
Ignibus Alpinas cum contudit Hannibal arces,
660
Fecit et aeternum Trebiam Cannasque sepulcris
Obruit et Libyam Italicas infudit in urbes.
Huc uarias pestes diuersaque monstra ferarum
Congessit bellis natura infesta futuris.
Horrendos angues habitataque membra ueneno
665
Et mortis pastu uiuentia, crimina terrae,
Et uastos elephantas habet, saeuosque leones;
In poenas fecunda suas parit horrida bella
Et portentosos cercopum ludit in ortus
Ac sterili peior siccas infestat harenas,
670
Donec ad Aegypti ponat sua Tura colonos.
Inde Asiae populi diuesque per omnia tellus:
Auratique fluunt amnes gemmisque relucet
Pontus, odoratae spirant medicamina siluae:
India notitia maior, Parthique uel orbis
675
Alter, et in caelum surgentis moenia Tauri
Totque illum circa diuerso nomine gentes
Ad Tanain Scythicis dirimentem fluctibus orbes,
Maeotisque lacus Euxinique aspera ponti.
[Aequora et extremum Propontidos Hellespontum]
680
Hanc Asiae metam posuit natura potentis.
Quod superest Europa tenet, quae prima natantem
Fluctibus excepitque Iouem taurumque resoluit,
Pandere passa suos ignes comitique iugari.
Ille puellari <et> donauit nomine litus
685
Et monumenta sui titulo sacrauit amoris.
Maxima terra uiris et fecundissima doctis
Vrbibus. in regnum florentes oris Athenae,
Sparta manu, Thebae diuis, et rege uel uno
Princeps illa domus, Troiani gratia belli;
690
Thessalia Epirosque potens uicinaque ripa
Illyris, et Thrace Martem sortita colonum,
Et stupefacta suos inter Germania partus;
Gallia per census, Hispania maxima bellis;
Italia in summa, quam rerum maxima Roma
695
Imposuit terris caeloque adiungitur ipsa.
Hos erit in fines orbis pontusque uocandus,
Quem deus in partes et singula diuidit astra
Ac sua cuique dedit tutelae regna per orbem
Et proprias gentes atque urbes addidit altas,
700
In quibus adsererent praestantis sidera uires.
Ac, uelut humana est signis discripta figura,
Et, quamquam communis eat tutela per omne
Corpus, et in proprium diuisis artubus exit
(Namque Aries capiti, Taurus ceruicibus haeret,
705
Bracchia sub Geminis censentur, pectora Cancro,
Te scapulae, Nemeaee, uocant teque ilia, Virgo,
Libra colit clunes et Scorpios inguine regnat,
Et femina Arcitenens, genua et Capricornus amauit,
Cruraque defendit Iuuenis, uestigia Pisces),
710
Sic alias aliud terras sibi uindicat astrum.
Idcirco in uarias leges uariasque figuras
Dispositum genus est hominum, proprioque colore
Formantur gentes, sociataque iura per artus
Materiamque parem priuato foedere signant.
715
Flaua per ingentis surgit Germania partus,
Gallia uicino minus est infecta rubore,
Asperior solidos Hispania contrahit artus.
Martia Romanis urbis pater induit ora
Gradiuumque Venus miscens bene temperat artus,
720
Perque coloratas subtilis Graecia gentes
Gymnasium praefert uultu fortisque palaestras,
Et Syriam produnt torti per tempora crines.
Aethiopes maculant orbem tenebrisque figurant
Perfusas hominum gentes; minus India tostos
725
Progenerat, mediumque facit moderata tenorem
Silua Arabum, tellusque natans Aegyptia Nilo
Lenius inriguis infuscat corpora campis.
Phoebus harenosis Afrorum puluere terras
Exsiccat populos, et Mauretania nomen
730
Oris habet titulumque suo fert ipsa colore.
Adde sonos totidem uocum, totidem insere linguas
Et mores pro sorte paris ritusque locorum;
Adde genus proprium simili sub semine frugum
Et Cererem uaria redeuntem messe per urbes
735
Nec paribus siliquas referentem uiribus omnis,
Nec te, Bacche, pari donantem munere terras
Atque alias aliis fundentem collibus uuas,
Cinnama nec totis passim nascentia campis;
Diuersas pecudum facies propriasque ferarum
740
Et duplici clausos elephantas carcere terrae.
Quot partes orbis, totidem sub partibus orbes,
Vt certis discripta nitent regionibus astra
Perfunduntque suo subiectas aethere gentes.
Laniger in medio sortitus sidera mundo,
745
Cancrum inter gelidumque <Caprum> per tempora ueris,
Adserit in uires pontum quem uicerat ipse,
Virgine delapsa cum fratrem ad litora uexit
Et minui defleuit onus dorsumque leuari.
Illum etiam uenerata colit uicina Propontis
750
Et Syriae gentes et laxo Persis amictu
Vestibus ipsa suis haerens Nilusque tumescens
In Cancrum et tellus Aegypti iussa natare.
Taurus habet Scythiae montes Asiamque potentem
Et mollis Arabas, siluarum ditia regna.
755
Euxinus Scythicos pontus sinuatus in arcus
Sub Geminis te, Phoebe, colit; uos Thracia, fratres,
Vltimus et sola uos tranans colit Indica Ganges.
Ardent Aethiopes Cancro, cui plurimus ignis:
Hoc color ipse docet. Phrygia, Nemeaee, potiris
760
Idaeae matris famulus regnoque feroci
Cappadocum Armeniaeque iugis; Bithynia diues
Te colit et Macetum tellus, quae uicerat orbem.
Virgine sub casta felix terraque marique
Est Rhodos, hospitium recturi principis orbem,
765
Tumque domus uere Solis, cui tota sacrata est,
Cum caperet lumen magni sub Caesare mundi;
Ioniae quoque sunt urbes et Dorica rura,
Arcades antiqui celebrataque Caria fama.
Quod potius colat Italiam, si seligis, astrum
770
Quam quod cuncta regit, quod rerum pondera nouit,
Designat summas et iniquum separat aequo,
Tempora quo pendent, coeunt quo noxque diesque?
Hesperiam sua Libra tenet, qua condita Roma
Orbis et imperium retinet discrimina rerum,
775
Lancibus et positas gentes tollitque premitque,
Qua genitus Caesar melius nunc condidit urbem
Et propriis frenat pendentem nutibus orbem.
Inferius uictae sidus Carthaginis arces
Et Libyam Aegyptique latus donataque rura
780
Cyrenes lacrimis radicis Scorpios acris
Eligit, Italiaeque tamen respectat ad undas
Sardiniamque tenet fusasque per aequora terras.
Gnosia Centauro tellus circumdata ponto
Paret, et in geminum Minois filius astrum
785
Ipse uenit geminus. celeris hinc Creta sagittas
Adserit intentosque imitatur sideris arces.
Insula Trinacriae fluitantem ad iura sororem
Subsequitur Creten sub eodem condita signo,
Proximaque Italiae tenui diuisa profundo
790
Ora paris sequitur leges nec sidere rupta est.
Tu, Capricorne, regis quidquid sub sole cadente
Est positum gelidamque Helicen quod tangit ab illo,
Hispanas gentes et quot fert Gallia diues;
Teque feris dignam tantum, Germania, matrem
795
Adserit ambiguum sidus terraeque marisque
Aestibus assiduis pontum terrasque tenentem.
Sed Iuuenis nudos formatus mollior artus
Aegyptum ad tepidam Tyriasque recedit <in oras>
Et Cilicum gentes uicina et Aquarius arua.
800
Piscibus Euphrates datus est, ubi pisce sub apto
Cum fugeret Typhona Venus subsedit in undis.
Magna iacet tellus magnis circumdata ripis,
Parthis, et <a> Parthis domitae per saecula gentes,
Bactraque et exterius Babylon et Susa Ninosque,
805
Nominaque innumeris uix complectenda figuris,
Et Tigris et rubri radiantia litora ponti.
Sic diuisa manet tellus per sidera cuncta,
E quibus in proprias partes sunt iura trahenda;
Namque eadem, quae sunt signis, commercia seruant,
810
Vtque illa inter se coeunt odioque repugnant,
Nunc aduersa polo, nunc et coniuncta trigono,
Quaeque alia in uarios affectus causa gubernant,
Sic terrae terris respondent, urbibus urbes,
Litora litoribus, regnis contraria regna;
815
Sic erit et sedes fugienda petendaque cuique,
Sic speranda fides, sic et metuenda pericla,
Vt genus in terram caelo descendit ab alto.
Percipe nunc etiam quae sint ecliptica Graio
Nomine, quod certos quasi delassata per annos
820
Non numquam cessant sterili torpentia motu.
Scilicet immenso nihil est aequale sub aeuo
Perpetuosque tenet flores unumque tenorem,
Mutantur sed cuncta die uariantque per annos;
Et fecunda suis subsistunt frugibus arua
825
Continuosque negant partus effeta creando,
Rursus quae fuerant steriles ad semina terrae
Post noua sufficiunt nullo mandante tributa.
Concutitur tellus ualidis compagibus haerens
Subducitque solum pedibus; natat orbis in ipso
830
Et uomit Oceanus pontum sitiensque resorbet
Nec sese ipse capit. sic quondam merserat urbes,
Humani generis cum solus constitit heres
Deucalion scopuloque orbem possedit in uno.
Nec non, cum patrias Phaethon temptauit habenas,
835
Arserunt gentes timuitque incendia caelum
Fugeruntque nouas ardentia sidera flammas
Atque uno metuit condi natura sepulcro.
In tantum longo mutantur tempore cuncta
Atque iterum in semet redeunt. sic tempore certo
840
Signa quoque amittunt uires sumuntque receptas.
Causa patet, quod, Luna quibus defecit in astris
Orba sui fratris noctisque immersa tenebris,
Cum medius Phoebi radios intercipit orbis
Nec trahit accensum quo fulget Delia lumen,
845
Haec quoque signa suo pariter cum sidere languent
Incuruata simul solitoque exempta uigori
Et uelut elatam Phoeben in funere lugent.
Ipse docet titulus causas: ecliptica signa
Dixere antiqui. pariter sed bina laborant,
850
Nec uicina loco sed quae contraria fulgent,
Sicut Luna suo tum tantum deficit orbe
Cum Phoebum aduersis currentem non uidet astris.
Nec tamen aequali languescunt tempore cuncta,
Sed modo in affectus totus producitur annus,
855
Nunc breuius lassata manent, nunc longius astra
Exceduntque suo Phoebeia tempora casu.
Atque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicatur
Impleruntque suos certa statione labores
Bina per aduersum caelum fulgentia signa,
860
Tum uicina labant ipsis haerentia casu,
Quae prius in terras ueniunt terrasque relinquunt,
Sidereo non ut pugnet contrarius orbi
Sed, qua mundus agit cursus, inclinet et ipse,
Amissasque negat uires, nec munera tanta
865
Nec similis reddit noxas. locus omnia uertit.
Sed quid tam tenui prodest ratione nitentem
Scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat
Spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?
"Conditur en" inquit "uasto natura recessu
870
Mortalisque fugit uisus et pectora nostra,
Nec prodesse potest quod fatis cuncta reguntur,
Cum fatum nulla possit ratione uideri."
Quid iuuat in semet sua per conuicia ferri
Et fraudare bonis, quae nec deus inuidet ipse,
875
Quosque dedit natura oculos deponere mentis?
Perspicimus caelum, cur non et munera caeli,
Inque ipsos penitus mundi descendere census
Seminibusque suis tantam componere molem
Et partum caeli sua per nutricia ferre
880
Extremumque sequi pontum terraeque subire
Pendentis tractus et toto uiuere in orbe?
Quanta et pars superet rationem discere noctis.
Iam nusquam natura latet; peruidimus omnem
Et capto potimur mundo nostrumque parentem
885
Pars sua perspicimus genitique accedimus astris.
An dubium est habitare ileum sub pectore nostro
In caelumque redire animas caeloque uenire,
Vtque sit ex omni constructus corpore mundus
Aetheris atque ignis summi terraeque marisque
890
Spiritus aut motu rapido qui iussa gubernet,
Sic esse in nobis terrenae corpora sortis
Sanguineasque animas anima, qui cuncta gubernet
Dispensatque hominem? quid mirum, noscere mundum
Si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis
895
Exemplumque dei quisque est in imagine parua?
An cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est
Esse homines? proiecta iacent animalia cuncta
In terra uel mersa uadis, uel in aere pendent,
Omnibus una quies uenter censusque per artus,
900
Et, quia consilium non est, et lingua remissa.
Vnius inspectus rerum uiresque loquendi
Ingeniumque capax; uariasque educit in artes
Hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbes,
Edomuit terram ad fruges, animalia cepit
905
Imposuitque uiam ponto, stetit unus in arcem
Erectus capitis uictorque ad sidera mittit
Sidereos oculos propiusque aspectat Olympum
Inquiritque Iouem; nec sola fronte deorum
Contentus manet, et caelum scrutatur in aluo
910
Cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.
Huic in tanta fidem petimus, quam saepe uolucres
Accipiunt trepidaeque suo sub pectore fibrae.
An minus est sacris rationem ducere signis
Quam pecudum mortes auiumque attendere cantus?
915
Atque ideo faciem caeli non inuidet orbi
Ipse deus uultusque suos corpusque recludit
Voluendo semper seque ipsum inculcat et offert,
Vt bene cognosci possit doceatque uidentis,
Qualis eat, cogatque suas attendere leges.
920
Ipse uocat nostros animos ad sidera mundus
Nec patitur, quia non condit, sua iura latere.
Quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?
Nec contemne tuas quasi paruo in corpore uires:
Quod ualet, immensum est. sic auri pondera parui
925
Exsuperant pretio numerosos aeris aceruos;
Sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est;
Paruula sic totum peruisit pupula caelum,
Quoque uident oculi minimum est, cum maxima cernant;
Sic animi cedes tenui sub corde locata
930
Per totum angusto regnat de limite corpus.
Materiae ne quaere modum, sed perspice uires,
Quas ratio, non pondus, habet: ratio omnia uincit.
Ne dubites homini diuinos credere uisus,
Iam facis ipse deos mittisque ad sidera numen,
935
Maius et Augusto crescet sub principe caelum.