Ouidius ex Ponto 4, 15

Altre sezioni


Siquis adhuc usquam nostri non immemor extat,

      Quidue relegatus Naso, requirit, agam:

Caesaribus uitam, Sexto debere salutem

      Me sciat. a superis hic mihi primus erit.

5

Tempora nam miserae complectar ut omnia uitae,

      A meritis eius pars mihi nulla uacat.

Quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arui

      Punica sub lento cortice grana rubent,

Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,

10

      Quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos.

Confiteor: testere licet. signate Quirites!

      Nil opus est legum uiribus, ipse loquor.

Inter opes et me, paruam rem, pone paternas:

      Pars ego sum census quantulacumque tui.

15

Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,

      Quam domus Augusto continuata foro,

Quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,

      Quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes:

Tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi

20

      Non potes in Ponto dicere habere nihil.

Atque utinam possis, et detur amicius aruum,

      Remque tuam ponas in meliore loco!

Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando

      Numina, perpetua quae pietate colis.

25

Erroris nam tu uix est discernere nostri

      Sis argumentum maius an auxilium.

Nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo

      Augetur remis cursus euntis aquae.

Et pudet et metuo semperque eademque precari,

30

      Ne subeant animo taedia iusta tuo.

Verum quid faciam? res immoderata cupido est.

      Da ueniam uitio, mitis amice, meo.

Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem:

      Ipsa locum per se littera nostra rogat.

35

Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me

      Dura iubet gelido Parca sub axe mori:

Semper inoblita repetam tua munera mente,

      Et mea me tellus audiet esse tuum.

Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo

40

      (Transit nostra feros si modo Musa Getas)

Teque meae causam seruatoremque salutis,

      Meque tuum libra norit et aere minus.