Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
Non aptum numeris nomen habere meis,
In quibus, excepto quod adhuc utcumque ualemus,
Nil, me praeterea quod iuuet, inuenies.
5
Ipsa quoque est inuisa salus, suntque ultima uota
Quolibet ex istis scilicet ire locis.
Nulla mihi cura est, terra quo mittar ab ista,
Hac quia, quam uideo, gratior omnis erit.
In medias Syrtes, mediam mea uela Charybdin
10
Mittite, praesenti dum careamus humo.
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
Siquid et inferius quam Styga mundus habet.
Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
Proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
15
Talia succensent propter mihi uerba Tomitae,
Iraque carminibus publica mota meis.
Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
Plectar et incauto semper ab ingenio?
Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
20
Telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
Ad ueteres scopulos iterum deuertar et illas,
In quibus offendit naufraga puppis, aquas?
Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
Quos ego, cum loca sim uestra perosus, amo.
25
Quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
Littera de uobis est mea questa nihil.
Frigus et incursus omni de parte timendos
Et quod pulsetur murus ab hoste queror.
In loca, non homines, uerissima crimina dixi.
30
Culpatis uestrum uos quoque saepe solum
Esset perpetuo sua quam uitabilis Ascra,
Ausa est agricolae Musa docere senis:
Et fuerat genitus terra, qui scripsit, in illa,
Intumuit uati nec tamen Ascra suo.
35
Quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe?
Hoc tamen asperitas indice docta loci est.
Non loca, sed mores scriptis uexauit amaris
Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
Falsa tamen passa est aequa conuicia mente,
40
Offuit auctori nec fera lingua suo.
At malus interpres populi mihi concitat iram
Inque nouum crimen carmina nostra uocat.
Tam felix utinam quam pectore candidus essem!
Extat adhuc nemo saucius ore meo.
45
Adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,
Non mordenda mihi turba fidelis erat.
Molliter a uobis mea sors excepta, Tomitae,
Tam mites Graios indicat esse uiros.
Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo
50
Non potuit nostris lenior esse malis.
Quem uix incolumi cuiquam saluoque daretis,
Is datus a uobis est mihi nuper honor.
Solus adhuc ego sum uestris immunis in oris,
Exceptis, siqui munera legis habent.
55
Tempora sacrata mea sunt uelata corona,
Publicus inuito quam fauor imposuit.
Quam grata est igitur latonae Delia tellus,
Erranti tutum quae dedit una locum,
Tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
60
Tempus ad hoc nobis hospita fida manet.
Di modo fecissent, placidae spem posset habere
Pacis, et a gelido longius axe foret.