O mihi non dubios inter memorande sodales,
Qui quod es, id uere, Care, uocaris, aue!
Vnde saluteris, color hic tibi protinus index
Et structura mei carminis esse potest.
5
Non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
Qualis enim cumque est, non latet esse meam.
Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte reuellas,
Quod sit opus, uideor dicere posse, tuum.
Quamlibet in multis positus noscere libellis,
10
Perque obseruatas inueniere notas.
Prodent auctorem uires, quas Hercule dignas
Nouimus atque illi, quem canis ipse, pares.
Et mea Musa potest, proprio deprensa colore,
Insignis uitiis forsitan esse suis.
15
Tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
Quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
Nec te mirari, si sint uitiosa, decebit
Carmina, quae faciam paene poeta Getes.
A, pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
20
Structaque sunt nostris barbara uerba modis:
Et placui (gratare mihi) coepique poetae
Inter inhumanos nomen habere Getas.
Materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
Adiuta est nouitas numine nostra dei.
25
Nam patris Augusti docui mortale fuisse
Corpus, in aetherias numen abisse domos:
Esse parem uirtute patri, qui frena rogatus
Saepe recusati ceperit imperii:
Esse pudicarum te Vestam, Liuia, matrum,
30
Ambiguum nato dignior anne uiro:
Esse duos iuuenes, firma adiumenta parentis,
Qui dederint animi pignora certa sui.
Haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
Venit et ad digitos ultima charta meos,
35
Et caput et plenas omnes mouere pharetras,
Et longum Getico murmur in ore fuit.
Atque aliquis "scribas haec cum de Caesare," dixit
"Caesaris imperio restituendus eras."
Ille quidem dixit: sed me iam, Care, niuali
40
Sexta relegatum bruma sub axe uidet.
Carmina nil prosunt. nocuerunt carmina quondam,
Primaque tam miserae causa fuere fugae.
At tu, per studii communia foedera sacri,
Per non uile tibi nomen amicitiae
45
(Sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
Materiam uestris afferat ingeniis:
Sic ualeant pueri, uotum commune deorum,
Quos laus formandos est tibi magna datos),
Quanta potes, praebe nostrae momenta saluti,
50
Quae nisi mutato nulla futura loco est.