Ouidius ex Ponto 4, 11

Altre sezioni


Gallio, crimen erit uix excusabile nobis,

      Carmine te nomen non habuisse meo.

Tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta

      Fouisti lacrimis uulnera nostra tuis.

5

Atque utinam rapti iactura laesus amici

      Sensisses ultra, quod quererere, nihil!

Non ita dis placuit, qui te spoliare pudica

      Coniuge crudeles non habuere nefas.

Nuntia nam luctus mihi nuper epistula uenit,

10

      Lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.

Sed neque solari prudentem stultior ausim,

      Verbaque doctorum nota referre tibi:

Finitumque tuum, si non ratione, dolorem

      Ipsa iam pridem suspicor esse mora.

15

Dum tua peruenit, dum littera nostra recurrens

      Tot maria ac terras permeat, annus abit.

Temporis officium est solacia dicere certi,

      Dum dolor in cursu est et petit aeger opem.

At cum longa dies sedauit uulnera mentis,

20

      Intempestiue qui mouet illa, nouat.

Adde quod (atque utinam uerum tibi uenerit omen!)

      Coniugio felix iam potes esse nouo.