Ouidius ex Ponto 4, 10

Altre sezioni


Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas

      Litore pellitos inter agenda Getas.

Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum

      Duritiae confers, Albinouane, meae?

5

Gutta cauat lapidem, consumitur anulus usu,

      Atteritur pressa uomer aduncus humo.

Tempus edax igitur praeter nos omnia perdit

      Cessat duritia mors quoque uicta mea.

Exemplum est animi nimium patientis Vlixes,

10

      Iactatus dubio per duo lustra mari:

Tempora solliciti sed non tamen omnia fati

      Pertulit, et placidae saepe fuere morae.

An graue sex annis pulchram fouisse Calypso

      Aequoreaeque fuit concubuisse deae?

15

Excipit Hippotades, qui dat pro munere uentos,

      Curuet ut impulsos utilis aura sinus.

Nec bene cantantes labor est audire puellas:

      Nec degustanti lotos amara fuit.

Nos ego, qui patriae faciant obliuia, sucos

20

      Parte meae uitae, si modo dentur, emam.

Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam

      Gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.

Nec uincet Cyclops saeuum feritate Phyacen:

      Qui quota terroris pars solet esse mei?

25

Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,

      Heniochae nautis plus nocuere rates.

Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,

      Ter licet epotum ter uomat illa fretum.

Qui quamquam dextra regione licentius errant,

30

      Securum latus hoc non tamen esse sinunt.

Hic agri infrondes, hic spicula tincta uenenis,

      Hic freta uel pediti peruia reddit hiems,

Vt, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,

      Siccus contempta naue uiator eat.

35

Qui ueniunt istinc, uix uos ea credere dicunt.

      Quam miser est, qui fert asperiora fide!

Crede tamen: nec te causas nescire sinemus,

      Horrida Sarmaticum cur mare duret hiems.

Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam

40

      Et quae praecipuum sidera frigus habent.

Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est

      Et sumit uires a propiore loco.

At Notus, aduerso tepidum qui spirat ab axe,

      Est procul et rarus languidiorque uenit.

45

Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto,

      Vimque fretum multo perdit ab amne suam.

Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque

      Influit et crebro uertice tortus Halys,

Partheniusque rapax, et uoluens saxa Cynapses

50

      Labitur, et nullo tardior amne Tyras,

Et tu, femineae Thermodon cognite turmae,

      Et quondam Graiis Phasi petite uiris,

Cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses

      Et tacite peragens lene Melanthus iter,

55

Quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,

      Separat et cursus inter utramque facit,

Innumerique alii, quos inter maximus omnes

      Cedere Danuuius se tibi, Nile, negat.

Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas,

60

      Nec patitur uires aequor habere suas.

Quin etiam, stagno similis pigraeque paludi,

      Caeruleus uix est diluiturque color.

Innatat unda freto dulcis, leuiorque marina est

      Quae proprium mixto de sale pondus habet.

65

Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni,

      Quidue loqui certis iuuerit ista modis,

"Detinui" dicam "curas tempusque fefelli.

      Hunc fructum praesens attulit hora mihi.

Afuimus solito, dum scribimus ista, dolore,

70

      In mediis nec nos sensimus esse Getis.

At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,

      Materiae titulos quin tueare tuae,

Quemque refers, imitere uirum. uetat ille profecto

      Tranquilli comitem temporis esse fidem.

75

Qui quamquam est factis ingens et conditur a te

      Vir tanto quanto debuit ore cani,

Est tamen ex illo nobis imitabile quiddam,

      Inque fide Theseus quilibet esse potest.

Non tibi sunt hostes ferro clauaque domandi,

80

      Per quos uix ulli peruius Isthmos erat:

Sed praestandus amor, res non operosa uolenti.

      Quis labor est puram non temerasse fidem?

Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico,

      Non est quod lingua dicta querente putes.