Vnde licet, non unde iuuat, Graecine, salutem
Mittit ab Euxinis hanc tibi Naso uadis,
Missaque di faciant Auroram occurrat ad illam,
Bis senos fasces quae tibi prima dabit:
5
Vt, quoniam sine me tanges Capitolia consul
Et fiam turbae pars ego nulla tuae,
In domini subeat partes et praestet amici
Officium iusso littera nostra die.
Atque ego si fatis genitus melioribus essem
10
Et mea sincero curreret axe rota,
Quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
Lingua salutandi munere functa tui,
Gratatusque darem cum dulcibus oscula uerbis,
Nec minus ille meus quam tuus esset honor.
15
Illa, confiteor, sic essem luce superbus,
Vt caperet fastus uix domus ulla meos:
Dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
Consulis ante pedes ire iuberer eques;
Et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
20
Gauderem lateris non habuisse locum.
Nec querulus, turba quamuis eliderer, essem:
Sed foret a populo tum mihi dulce premi.
Aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo,
Densaque quam longum turba teneret iter.
25
Quoque magis noris, quam me uulgaria tangant,
Spectarem, qualis purpura te tegeret.
Signa quoque in sella nossem formata curuli
Et totum Numidae sculptile dentis opus.
At cum Tarpeias esses deductus in arces,
30
Dum caderet iussu uictima sacra tuo,
Me quoque secreto grates sibi magnus agentem
Audisset media qui sedet aede deus.
Turaque mente magis plena quam lance dedissem,
Ter quater imperii laetus honore tui.
35
Hic ego praesentes inter numerarer amicos,
Mitia ius urbis si modo fata darent,
Quaeque mihi sola capitur nunc mente uoluptas,
Tunc oculis etiam percipienda foret.
Non ita caelitibus uisum est, et forsitan aequis.
40
Nam quid me poenae causa negata iuuet?
Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
Praetextam fasces aspiciamque tuos.
Haec modo te populo reddentem iura uidebit,
Et se secretis finget adesse tuis:
45
Nunc longi reditus hastae supponere lustri
Credet, et exacta cuncta locare fide:
Nunc facere in medio facundum uerba senatu,
Publica quaerentem quid petat utilitas:
Nunc pro Caesaribus superis decernere grates,
50
Albaue opimorum colla ferire boum.
Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
Vt mihi placetur principis ira roges!
Surgat ad hanc uocem plena pius ignis ab ara,
Detque bonum uoto lucidus omen apex.
55
Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,
Hic quoque te festum consule tempus agam.
Altera laetitiae est nec cedens causa priori,
Successor tanti frater honoris erit.
Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
60
Imperium Iani suscipit ille die.
Quaeque est in uobis pietas, alterna feretis
Gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
Inque domo binus conspicietur honor.
65
Qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
Altius imperium consule Roma uidet,
Multiplicat tamen hunc grauitas auctoris honorem,
Et maiestatem res data dantis habet.
Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
70
Talibus Augusti tempus in omne frui.
Quod tamen ab rerum cura propiore uacabit,
Vota precor uotis addite uestra meis.
Et si quem dabit aura sinum, laxate rudentis,
Exeat e Stygiis ut mea nauis aquis.
75
Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
Ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
Hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
Hic arcu fisos terruit ense Getas.
Hic raptam Troesmen celeri uirtute recepit,
80
Infecitque fero sanguine Danuuium.
Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
Et quam uicino terrear hoste roga:
Sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
Fiat an humanum uictima dira caput:
85
Mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
Et teneat glacies iugera multa freti.
Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require,
Quoque modo peragam tempora dura roga.
Nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
90
Nec cum Fortuna mens quoque uersa mea est.
Illa quies animi, quam tu laudare solebas,
Ille uetus solito perstat in ore pudor.
Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
Vt fera plus ualeant legibus arma, facit,
95
Rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
Femina de nobis uirue puerue queri.
Hoc facit ut misero faueant adsintque Tomitae:
Haec quoniam tellus testificanda mihi est.
Illi me, quia uelle uident, discedere malunt:
100
Respectu cupiunt hic tamen esse sui.
Nec mihi credideris: exstant decreta, quibus nos
Laudat et immunes publica cera facit.
Conueniens miseris et quamquam gloria non sit,
Proxima dant nobis oppida munus idem.
105
Nec pietas ignota mea est: uidet hospita terra
In nostra sacrum Caesaris esse domo.
Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
Numina iam facto non leuiora deo.
Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
110
Hic auiae lateri proximus, ille patris.
His ego do totiens cum ture precantia uerba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
Officii testis Pontica terra mei.
115
Pontica me tellus, quantis hac possumus ara,
Natalem ludis scit celebrare dei.
Nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
Misit in has siquos longa Propontis aquas.
Is quoque, quo Laeuus fuerat sub praeside Pontus,
120
Audierit frater forsitan ista tuus.
Fortuna est impar animo, talique libenter
Exiguas carpo munere pauper opes.
Nec uestris damus haec oculis, procul urbe remoti:
Contenti tacita sed pietate sumus.
125
Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
Nil illi, toto quod fit in orbe, latet.
Tu certe scis haec, superis ascite, uidesque,
Caesar, ut est oculis subdita terra tuis.
Tu nostras audis inter conuexa locatus
130
Sidera, sollicito quas damus ore, preces.
Perueniant istuc et carmina forsitan illa,
Quae de te misi caelite facta nouo.
Auguror his igitur flecti tua numina, nec tu
Immerito nomen mite parentis habes.