Ouidius ex Ponto 4, 8

Altre sezioni


Littera sera quidem, studiis exculte Suilli,

      Huc tua peruenit, sed mihi grata tamen,

Qua, pia si possit superos lenire rogando

      Gratia, laturum te mihi dicis opem.

5

Vt iam nil praestes, animi sum factus amici

      Debitor, et meritum uelle iuuare uoco.

Impetus iste tuus longum modo duret in aeuum,

      Neue malis pietas sit tua lassa meis.

Ius aliquod faciunt affinia uincula nobis,

10

      Quae semper maneant illabefacta precor.

Nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,

      Et quae te generum, me uocat illa uirum.

Ei mihi, si lectis uultum tu uersibus istis

      Ducis et affinem te pudet esse meum!

15

At nihil hic dignum poteris reperire pudore

      Praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit.

Seu genus excutias, equites ab origine prima

      Vsque per innumeros inueniemur auos:

Siue uelis qui sint mores inquirere nostri,

20

      Errorem misero detrahe, labe carent.

Tu modo si quid agi sperabis posse precando,

      Quos colis, exora supplice uoce deos.

Di tibi sunt Caesar iuuenis. tua numina placa.

      Hac certe nulla est notior ara tibi.

25

Non sinit illa sui uanas antistitis umquam

      Esse preces: nostris hinc pete rebus opem.

Quamlibet exigua si nos ea iuuerit aura,

      Obruta de mediis cumba resurget aquis.

Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,

30

      Et ualeant quantum numina testis ero.

Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum

      Marmore: carpsit opes illa ruina meas.

Templa domus facient uobis urbesque beatae.

      Naso suis opibus, carmine gratus erit.

35

Parua quidem fateor pro magnis munera reddi,

      Cum pro concessa uerba salute damus.

Sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abundest,

      Et finem pietas contigit illa suum.

Nec quae de parua pauper dis libat acerra,

40

      Tura minus grandi quam data lance ualent.

Agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco

      Victima Tarpeios inficit icta focos.

Nec tamen officio uatum per carmina facto

      Principibus res est aptior ulla uiris.

45

Carmina uestrarum peragunt praeconia laudum,

      Neue sit actorum fama caduca cauent.

Carmine fit uiuax uirtus, expersque sepulcri

      Notitiam serae posteritatis habet.

Tabida consumit ferrum lapidemque uetustas,

50

      Nullaque res maius tempore robur habet.

Scripta ferunt annos. scriptis Agamemnona nosti,

      Et quisquis contra uel simul arma tulit.

Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset

      Et quicquid post haec, quicquid et ante fuit?

55

Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,

      Tantaque maiestas ore canentis eget.

Sic Chaos ex illa naturae mole prioris

      Digestum partes scimus habere suas:

Sic affectantes caelestia regna Gigantas

60

      Ad Styga nimbifero uindicis igne datos:

Sic uictor laudem superatis Liber ab Indis,

      Alcides capta traxit ab Oechalia.

Et modo, Caesar, auum, quem uirtus addidit astris,

      Sacrarunt aliqua carmina parte tuum.

65

Siquid adhuc igitur uiui, Germanice, nostro

      Restat in ingenio, seruiet omne tibi.

Non potes officium uatis contemnere uates:

      Iudicio pretium res habet ista tuo.

Quod nisi te nomen tantum ad maiora uocasset,

70

      Gloria Pieridum summa futurus eras.

Sed dare materiam nobis quam carmina maius:

      Nec tamen ex toto deserere illa potes.

Nam modo bella geris, numeris modo uerba coerces,

      Quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.

75

Vtque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est,

      Sed uenit ad sacras neruus uterque manus,

Sic tibi nec docti desunt nec principis artes,

      Mixta sed est animo cum Ioue Musa tuo.

Quae quoniam nec nos unda summouit ab illa

80

      Vngula Gorgonei quam caua fecit equi,

Prosit opemque ferat communia sacra tueri,

      Atque isdem studiis imposuisse manum:

Litora pellitis nimium subiecta Corallis

      Vt tandem saeuos effugiamque Getas:

85

Clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo,

      Qui minus Ausonia distet ab urbe, loco,

Vnde tuas possim laudes celebrare recentes

      Magnaque quam minima facta referre mora.

Tangat ut hoc uotum caelestia, care Suilli,

90

      Numina, pro socero paene precare tuo.