Ouidius ex Ponto 4, 7

Altre sezioni


Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,

      Vt positis reddas iura sub axe locis,

Aspicis en praesens, quali iaceamus in aruo,

      Nec me testis eris falsa solere queri.

5

Accedet uoci per te non irrita nostrae,

      Alpinis iuuenis regibus orte, fides.

Ipse uides certe glacie concrescere Pontum,

      Ipse uides rigido stantia uina gelu;

Ipse uides, onerata ferox ut ducat Iazyx

10

      Per medias Histri plaustra bubulcus aquas.

Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,

      Et telum causas mortis habere duas.

Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,

      Non etiam proprio cognita Marte tibi!

15

Tenditur ad primum per densa pericula pilum,

      Contigit ex merito qui tibi nuper honor.

Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens

      Ipsa tamen uirtus ordine maior erit.

Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam

20

      Puniceam Getico sanguine fecit aquam.

Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta

      Sensit in ingenio nil opis esse loci.

Nam, dubium positu melius defensa manune,

      Vrbs erat in summo nubibus aequa iugo.

25

Sithonio regi ferus interceperat illam

      Hostis et ereptas uictor habebat opes,

Donec fluminea deuecta Vitellius unda

      Intulit exposito milite signa Getis.

At tibi, progenies alti fortissima Donni,

30

      Venit in aduersos impetus ire uiros.

Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,

      Fortia ne possint facta latere caues,

Ingentique gradu contra ferrumque locumque

      Saxaque brumali grandine plura subis.

35

Nec te missa super iaculorum turba moratur,

      Nec quae uipereo tela cruore madent.

Spicula cum pictis haerent in casside pinnis,

      Parsque fere scuti uulnere nulla uacat.

Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:

40

      Sed minor est acri laudis amore dolor.

Talis apud Troiam Danais pro nauibus Aiax

      Dicitur Hectoreas sustinuisse faces.

Vt propius uentum est admotaque dextera dextrae,

      Resque fero potuit comminus ense geri,

45

Dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic,

      Quotque neci dederis quosque quibusque modis.

Ense tuo factos calcabas uictor aceruos,

      Impositoque Getes sub pede multus erat.

Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili,

50

      Multaque fert miles uulnera, multa facit.

Sed tantum uirtus alios tua praeterit omnes,

      Ante citos quantum Pegasus ibit equos.

Vincitur Aegisos, testataque tempus in omne

      Sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.