Quam legis, ex illis tibi uenit epistula, Brute,
Nasonem nolles in quibus esse locis.
Sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum.
Ei mihi! plus illud quam tua uota ualet.
5
In Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:
Iam tempus lustri transit in alterius.
Perstat enim fortuna tenax, uotisque malignum
Opponit nostris insidiosa pedem.
Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis,
10
Numen ad Augustum supplice uoce loqui.
Occidis ante preces, causamque ego, Maxime, mortis
(Nec fuero tanti) me reor esse tuae.
Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:
Ipsum morte tua concidit auxilium.
15
Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae:
Spem nostram terras deseruitque simul.
Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
Vestra procul positus carmen in ora dedi.
Quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
20
Iam modus et sacrae mitior ira domus.
Te quoque idem liquido possum iurare precari,
O mihi non dubia cognite Brute nota.
Nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem,
Hic tamen aduerso tempore creuit amor.
25
Quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret
Passuros poenam crederet esse duos.
Lenem te miseris genuit natura, nec ulli
Mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
Vt qui, quid ualeas ignoret Marte forensi,
30
Posse tuo peragi uix putet ore reos.
Scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur,
Supplicibus facilem, sontibus esse trucem.
Cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae,
Verba uelut tinctu singula uirus habent.
35
Hostibus eueniat, quam sis uiolentus in armis
Sentire et linguae tela subire tuae.
Quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes
Istius ingenium corporis esse negent.
At si quem laedi Fortuna cernis iniqua,
40
Mollior est animo femina nulla tuo.
Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum
Notitiam pars est infitiata mei.
Immemor illorum, uestri non immemor umquam,
Qui mala solliciti nostra leuatis, ero
45
Et prius hic nimium nobis conterminus Hister
In caput Euxino de mare uertet iter,
Vtque Thyesteae redeant si tempora mensae,
Solis ad Eoas currus agetur aquas,
Quam quisquam uestrum, qui me doluistis ademptum,
50
Arguat ingratum non meminisse sui.