Ouidius ex Ponto 4, 5

Altre sezioni


Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures,

      Verbaque honorato ferte legenda uiro.

Longa uia est, nec uos pedibus proceditis aequis,

      Tectaque brumali sub niue terra latet.

5

Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum

      Et maris Ionii transieritis aquas,

Luce minus decima dominam uenietis in urbem,

      Vt festinatum non faciatis iter.

Protinus inde domus uobis Pompeia petatur:

10

      Non est Augusto iunctior ulla foro.

Siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,

      Nomina decepta quaelibet aure ferat.

Vt sit enim tutum, sicut reor esse, fateri,

      Verba minus certe ficta timoris habent.

15

Copia nec uobis nullo prohibente uidendi

      Consulis, ut limen contigeritis, erit.

Aut reget ille suos dicendo iura Quirites,

      Conspicuum signis cum premet altus ebur:

Aut populi reditus positam componet ad hastam,

20

      Et minui magnae non sinet urbis opes:

Aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati,

      De tanto dignis consule rebus aget:

Aut feret Augusto solitam natoque salutem,

      Deque parum noto consulet officio.

25

Tempus ab his uacuum Caesar Germanicus omne

      Auferet: a magnis hunc colit ille deis.

Cum tamen a turba rerum requieuerit harum,

      Ad uos mansuetas porriget ille manus,

Quidque parens ego uester agam fortasse requiret.

30

      Talia uos illi reddere uerba uolo:

"Viuit adhuc uitamque tibi debere fatetur,

      Quam prius a miti Caesare munus habet.

Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre

      Barbariae tutas exhibuisse uias:

35

Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,

      Effectum cura pectoris esse tui:

Addita praeterea uitae quoque multa tuendae

      Munera, ne proprias attenuaret opes.

Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat

40

      Se fore mancipii tempus in omne tui.

Nam prius umbrosa carituros arbore montes,

      Et freta ueliuolas non habitura rates,

Fluminaque in fontes cursu reditura supino,

      Gratia quam meriti possit abire tui."

45

Haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate.

      Sic fuerit uestrae causa peracta uiae.