Ouidius ex Ponto 4, 4

Altre sezioni


Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,

      Non intermissis ut fluat imber aquis.

Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo

      Mixta fere duris utilis herba rubis.

5

Nil adeo fortuna grauis miserabile fecit,

      Vt minuant nulla gaudia parte malum.

Ecce domo patriaque carens oculisque meorum,

      Naufragus in Getici litoris actus aquas,

Qua tamen inueni uultum diffundere causa

10

      Possim, fortunae nec meminisse meae.

Nam mihi, cum fulua solus spatiarer harena,

      Visa est a tergo pinna dedisse sonum.

Respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,

      Verba tamen sunt haec aure recepta mea:

15

"En ego laetarum uenio tibi nuntia rerum

      Fama, per immensas aere lapsa uias.

Consule Pompeio, quo non tibi carior alter,

      Candidus et felix proximus annus erit."

Dixit, et ut laeto Pontum rumore repleuit,

20

      Ad gentes alias hinc dea uertit iter.

At mihi dilapsis inter noua gaudia curis

      Excidit asperitas huius iniqua loci.

Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum,

      Pulsus et a sacro mense December erit,

25

Purpura Pompeium summi uelabit honoris,

      Ne titulis quicquam debeat ille suis.

Cernere iam uideor rumpi paene atria turba,

      Et populum laedi deficiente loco,

Templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri,

30

      Et fieri faciles in tua uota deos.

Colla boues niueos cerno praebere securi,

      Quos aluit campis herba Falisca suis:

Cumque deos omnes, tunc hos impensius, aequos

      Esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt.

35

Curia te excipiet, patresque e more uocati

      Intendent aures ad tua uerba suas.

Hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore,

      Vtque solet, tulerit prospera uerba dies,

Egeris et meritas superis cum Caesare grates

40

      (Qui causam, facias cur ita saepe, dabit),

Inde domum repetes toto comitante senatu,

      Officium populi uix capiente domo.

Me miserum, turba quod non ego cernar in illa,

      Nec poterunt istis lumina nostra frui!

45

Quod licet, absentem qua possum mente uidebo:

      Aspiciet uultus consulis illa sui.

Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum

      Nomen, et "heu" dicas "quid miser ille facit?

Haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor

50

      Protinus exilium mollius esse meum.