Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo
Debitor est uitae qui tibi, Sexte, suae.
Qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
Accedet meritis haec quoque summa tuis:
5
Siue trahis uultus, equidem peccasse fatebor,
Delicti tamen est causa probanda mei.
Non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
Sit precor officio non grauis ira pio.
O, quotiens ego sum libris mihi uisus ab istis
10
Impius, in nullo quod legerere loco!
O, quotiens, alii cum uellem scribere, nomen
Rettulit in ceras inscia dextra tuum!
Ipse mihi placuit mendis in talibus error,
Et uix inuita facta litura manu est.
15
"Viderit! ad summam" dixi "licet ipse queratur
A! pudet offensam non meruisse prius."
Da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen,
Oblitus potero non tamen esse tui.
Idque sinas oro, nec fastidita repellas
20
Verba, nec officio crimen inesse putes,
Et leuis haec meritis referatur gratia tantis:
Si minus, inuito te quoque gratus ero.
Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
Nec mihi munificas arca negauit opes.
25
Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
Auxilium uitae fertque feretque meae.
Vnde rogas forsan fiducia tanta futuri
Sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
Vt Venus artificis labor est et gloria Coi,
30
Aequoreo madidas quae premit imbre comas:
Arcis ut Actaeae uel eburna uel aerea custos
Bellica Phidiaca stat dea facta manu:
Vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
Vt similis uerae uacca Myronis opus:
35
Sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum
Tutelaeque feror munus opusque tuae.