Ouidius ex Ponto 3, 7

Altre sezioni


Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti.

      Iamque pudet uanas fine carere preces.

Taedia consimili fieri de carmine uobis,

      Quidque petam cunctos edidicisse reor.

5

Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamuis

      Cera sit a uinclis non labefacta meis.

Ergo mutetur scripti sententia nostri,

      Ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.

Quod bene de uobis speraui, ignoscite, amici:

10

      Talia peccandi iam mihi finis erit.

Nec grauis uxori dicar: quae scilicet in me

      Quam proba tam timida est experiensque parum.

Hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.

      Iam tibi sentiri sarcina nulla potest.

15

Ductus ab armento taurus detrectet aratrum,

      Subtrahat et duro colla nouella iugo.

Nos, quibus adsueuit fatum crudeliter uti,

      Ad mala iam pridem non sumus ulla rudes.

Venimus in Geticos fines: moriamur in illis,

20

      Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.

Spem iuuat amplecti, quae non iuuat irrita semper:

      Et fieri cupias siqua futura putes.

Proximus huic gradus est bene desperare salutem,

      Seque semel uera scire perisse fide.

25

Curando fieri quaedam maiora uidemus

      Vulnera, quae melius non tetigisse fuit.

Mitius ille perit subita qui mergitur unda,

      Quam sua qui tumidis brachia lassat aquis.

Cur ego concepi Scythicis me posse carere

30

      Finibus et terra prosperiore frui?

Cur aliquid de me speraui lenius umquam?

      An fortuna mihi sic mea nota fuit?

Torqueor en grauius, repetitaque forma locorum

      Exilium renouat triste recensque facit.

35

Est tamen utilius, studium cessare meorum,

      Quam, quas admorint, non ualuisse preces.

Magna quidem res est, quam non audetis, amici:

      Sed si quis peteret, qui dare uellet, erat.

Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit,

40

      Fortiter Euxinis immoriemur aquis.