Ouidius ex Ponto 3, 4

Altre sezioni


Haec tibi non uanam portantia uerba salutem

      Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,

Vtque suo faueas mandat, Rufine, triumpho,

      In uestras uenit si tamen ille manus.

5

Est opus exiguum uestrisque paratibus impar:

      Quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.

Firma ualent per se, nullumque Machaona quaerunt.

      Ad medicam dubius confugit aeger opem.

Non opus est magnis placido lectore poetis:

10

      Quamlibet inuitum difficilemque tenent.

Nos, quibus ingenium longi minuere labores,

      Aut etiam nullum forsitan ante fuit,

Viribus infirmi, uestro candore ualemus:

      Quod mihi si demas, omnia rapta putem.

15

Cunctaque cum mea sint propenso nixa fauore,

      Praecipuum ueniae ius habet ille liber.

Spectatum uates alii scripsere triumphum:

      Est aliquid memori uisa notare manu.

Nos ea uix auidam uulgo captata per aurem

20

      Scripsimus, atque oculi fama fuere mei.

Scilicet affectus similes, aut impetus idem

      Rebus ab auditis conspicuisque uenit!

Nec nitor argenti, quem uos uidistis, et auri

      Quod mihi defuerit, purpuraque illa, queror:

25

Sed loca, sed gentes formatae mille figuris

      Nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,

Et regum uultus, certissima pignora mentis,

      Iuuissent aliqua forsitan illud opus.

Plausibus ex ipsis populi laetoque fauore

30

      Ingenium quoduis incaluisse potest:

Tamque ego sumpsissem tali clamore uigorem,

      Quam rudis audita miles ad arma tuba.

Pectora sint nobis niuibus glacieque licebit

      Atque hoc, quem patior, frigidiora loco,

35

Illa ducis facies in curru stantis eburno

      Excuteret frigus sensibus omne meis.

His ego defectus dubiisque auctoribus usus

      Ad uestri uenio iure fauoris opem.

Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum

40

      Nomina. materiam non habuere manus.

Pars quota de tantis rebus, quam fama referre

      Aut aliquis nobis scribere posset, erat?

Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid

      Erratum est illic praeteritumue mihi.

45

Adde quod assidue domini meditata querelas

      Ad laetum carmen uix mea uersa lyra est.

Vix bona post tanto quaerenti uerba subibant,

      Et gaudere aliquid res mihi uisa noua est.

Vtque reformidant insuetum lumina solem,

50

      Sic ad laetitiam mens mea segnis erat.

Est quoque cunctarum nouitas carissima rerum,

      Gratiaque officio, quod mora tardat, abest.

Cetera certatim de magno scripta triumpho

      Iam pridem populi suspicor ore legi.

55

Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus:

      Illa recens pota est, nostra tepebit aqua.

Non ego cessaui, nec fecit inertia serum.

      Vltima me uasti sustinet ora freti.

Dum uenit huc rumor properataque carmina fiunt

60

      Factaque eunt ad uos, annus abisse potest.

Nec minimum refert, intacta rosaria primus,

      An sera carpas paene relicta manu.

Quid mirum, lectis exhausto floribus horto,

      Si duce non facta est digna corona tuo?

65

Deprecor hoc: uatum contra sua carmina ne quis

      Dicta putet! pro se Musa locuta mea est.

Sunt mihi uobiscum communia sacra, poetae,

      In uestro miseris si licet esse choro.

Magnaque pars animae mecum uixistis, amici:

70

      Hac ego uos absens nunc quoque parte colo.

Sint igitur uestro mea commendata fauore

      Carmina, non possum pro quibus ipse loqui.

Scripta placent a morte fere, quia laedere uiuos

      Liuor et iniusto carpere dente solet.

75

Si genus est mortis male uiuere, terra moratur,

      Et desunt fatis sola sepulchra meis.

Denique opus curae culpetur ut undique nostrae,

      Officium nemo qui reprehendat erit.

Vt desint uires, tamen est laudanda uoluntas:

80

      Hac ego contentos auguror esse deos.

Haec facit ut ueniat pauper quoque gratus ad aras,

      Et placeat caeso non minus agna boue.

Res quoque tanta fuit quantae subsistere summo

      Aeneadum uati grande fuisset onus.

85

Ferre etiam molles elegi tam uasta triumphi

      Pondera disparibus non potuere rotis.

Quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis:

      Alter enim de te, Rhene, triumphus adest.

Irrita uotorum non sunt praesagia uatum:

90

      Danda Ioui laurus, dum prior illa uiret.

Nec mea uerba legis, qui sum summotus ad Histrum,

      Non bene pacatis flumina pota Getis:

Ista dei uox est, deus est in pectore nostro,

      Haec duce praedico uaticinorque deo.

95

Quid cessas currum pompamque parare triumphis,

      Liuia? dant nullas iam tibi bella moras.

Perfida damnatas Germania proicit hastas.

      Iam pondus dices omen habere meum.

Crede, breuique fides aderit. geminabit honorem

100

      Filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.

Prome, quod inicias umeris uictoribus, ostrum:

      Ipsa potest solitum nosse corona caput:

Scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,

      Stentque super uinctos trunca tropaea uiros:

105

Oppida turritis cingantur eburnea muris,

      Fictaque res uero more putetur agi.

Squalidus immissos fracta sub harundine crines

      Rhenus et infectas sanguine portet aquas.

Barbara iam capti poscunt insignia reges

110

      Textaque fortuna diuitiora sua,

Et quae praeterea uirtus inuicta tuorum

      Saepe parata tibi, saepe paranda facit.

Di, quorum monitu sumus euentura locuti,

      Verba, precor, celeri nostra probate fide.