Ouidius ex Ponto 3, 2

Altre sezioni


Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem,

      Missa sit ut uere perueniatque, precor.

Namque meis sospes multum cruciatibus aufers,

      Atque sit in nobis pars bona salua facis.

5

Cumque labent aliqui iactataque uela relinquant,

      Tu lacerae remanes ancora sola rati.

Grata tua est igitur pietas. ignoscimus illis

      Qui cum Fortuna terga dedere fugae.

Cum feriant unum, non unum fulmina terrent,

10

      Iunctaque percusso turba pauere solet:

Cumque dedit paries uenturae signa ruinae,

      Sollicito uacuus fit locus ille metu.

Quis non e timidis aegri contagia uitat,

      Vicinum metuens ne trahat inde malum?

15

Me quoque amicorum nimio terrore metuque,

      Non odio, quidam destituere mei.

Non illis pietas, non officiosa uoluntas

      Defuit: aduersos extimuere deos.

Vtque magis cauti possunt timidique uideri,

20

      Sic appellari non meruere mali.

Aut meus excusat caros ita candor amicos,

      Vtque habeant de me crimina nulla, fauet.

Sint hi contenti uenia, iactentque licebit

      Purgari factum me quoque teste suum.

25

Pars estis pauci melior, qui rebus in artis

      Ferre mihi nullam turpe putastis opem.

Tunc igitur meriti morietur gratia uestri,

      Cum cinis absumpto corpore factus ero.

Fallor, et illa meae superabit tempora uitae,

30

      Si tamen a memori posteritate legar.

Corpora debentur maestis exsanguia bustis:

      Effugiunt structos nomen honorque rogos.

Occidit et Theseus et qui comitauit Oreste:

      Sed tamen in laudes uiuit uterque suas.

35

Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes,

      Claraque erit scriptis gloria uestra meis.

Hic quoque Sauromatae iam uos nouere Getaeque,

      Et tales animos barbara turba probat.

Cumque ego de uestra nuper probitate referrem

40

      (Nam didici Getice Sarmaticeque loqui),

Forte senex quidam, coetu cum staret in illo,

      Reddidit ad nostros talia uerba sonos:

"Nos quoque amicitiae nomen, bone, nouimus, hospes,

      Quos procul a uobis Pontus et Hister habet.

45

Est locus in Scythia, Tauros dixere priores

      Qui Getica longe non ita distat humo.

Hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus:

      Consortem Phoebi gens colit illa deam.

Templa manent hodie uastis innixa columnis,

50

      Perque quater denos itur in illa gradus.

Fama refert illic signum caeleste fuisse:

      Quoque minus dubites, stat basis orba dea:

Araque, quae fuerat natura candida saxi,

      Decolor affuso tincta cruore rubet.

55

Femina sacra facit taedae non nota iugali,

      Quae superat Scythicas nobilitate nurus.

Sacrifici genus est, sic instituere parentes,

      Aduena uirgineo caesus ut ense cadat.

Regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,

60

      Nec fuit Euxinis notior alter aquis.

Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras

      Nescioquam dicunt Iphigenian iter.

Quam leuibus uentis sub nube per aethera uectam

      Creditur his Phoebe deposuisse locis.

65

Praefuerat templo multos ea rite per annos,

      Inuita peragens tristia sacra manu:

Cum duo uelifera iuuenes uenere carina

      Presseruntque suo litora nostra pede.

Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,

70

      Alter erat Pylades: nomina fama tenet.

Protinus immitem Triuiae ducuntur ad aram.

      Euincti geminas ad sua terga manus.

Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,

      Ambiat ut fuluas infula longa comas.

75

Dumque parat sacrum, dum uelat tempora uittis,

      Dum tardae causas inuenit ipsa morae,

"Non ego crudelis, iuuenes, (ignoscite)" dixit

      "Sacra suo facio barbariora loco.

Ritus is est gentis. qua uos tamen urbe uenitis?

80

      Quodue parum fausta puppe petistis iter?"

Dixit, et audito patriae pia nomine uirgo

      Consortes urbis comperit esse suae.

"Alter ut e uobis" inquit "cadat hostia sacris,

      Ad patrias sedes nuntius alter eat."

85

Ire iubet Pylades carum periturus Oresten;

      Hic negat inque uices pugnat uterque mori.

Extitit hoc unum, quo non conuenerit illis:

      Cetera par concors et sine lite fuit.

Dum peragunt pulchri iuuenes certamen amoris,

90

      Ad fratrem scriptas exarat illa notas.

Ad fratrem mandata dabat. cuique illa dabantur

      (Humanos casus aspice) frater erat.

Nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae,

      Clamque per immensas puppe feruntur aquas.

95

Mirus amor iuuenum: quamuis abiere tot anni,

      In Scythia magnum nunc quoque nomen habent."

Fabula narrata est postquam uulgaris ab illo,

      Laudarunt omnes facta piamque fidem.

Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,

100

      Nomen amicitiae barbara corda mouet.

Quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,

      Cum tangant duros talia facta Getas?

Adde quod est animus semper tibi mitis, et altae

      Indicium mores nobilitatis habent,

105

Quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,

      Quos Numa materni non neget esse suos,

Adiectique probent genetiua ad nomina Cottae,

      Si tu non esses, interitura domus.

Digne uir hac serie, lasso succurrere amico

110

      Conueniens istis moribus esse puta.