Regia progenies, cui nobilitatis origo
Nomen in Eumolpi peruenit usque, Coty,
Fama loquax uestras si iam peruenit ad auris,
Me tibi finitimi parte iacere soli,
5
Supplicis exaudi, iuuenum mitissime, uocem,
Quamque potes, profugo (nam potes) affer opem.
Me fortuna tibi (de qua quod non queror, hoc est)
Tradidit, hoc uno non inimica mihi.
Excipe naufragium non duro litore nostrum,
10
Ne fuerit terra tutior unda tua.
Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
Conuenit et tanto, quantus es ipse, uiro.
Fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
Esse potest animo uix tamen aequa tuo.
15
Conspicitur numquam meliore potentia causa,
Quam quotiens uanas non sinit esse preces.
Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
A superis ortae nobilitatis opus.
Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,
20
Et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
Hoc tecum commune deost, quod uterque rogati
Supplicibus uestris ferre soletis opem.
Numquid erit, quare solito dignemur honore
Numina, si demas uelle iuuare deos?
25
Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,
Victima pro templo cur cadat icta Iouis?
Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti
Irrita Neptuno cur ego tura feram?
Vana laborantis si fallat uota coloni,
30
Accipiat grauidae cur suis exta Ceres?
Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
Musta sub adducto si pede nulla fluent.
Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
Tam bene quod patriae consulit ille suae.
35
Vtilitas igitur magnos hominesque deosque
Efficit, auxiliis quoque fauente suis.
Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti,
O Coty, progenies digna parente tuo.
Conueniens homini est hominem seruare uoluptas,
40
Et melius nulla quaeritur arte fauor.
Quis non Antiphaten Laestrygona deuouet? aut quis
Munifici mores improbat Alcinoi?
Non tibi Cassandreus pater est gentisue Pheraeae,
Quiue repertorem torruit arte sua:
45
Sed quam Marte ferox et uinci nescius armis,
Tam numquam, facta pace, cruoris amans.
Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores nec sinit esse feros.
Nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
50
Mitibus aut studiis tempora plura dedit.
Carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
Threicium iuuenem composuisse negem.
Neue sub hoc tractu uates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
55
Vtque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
Sumere et hostili tingere caede manum,
Atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
Collaque uelocis flectere doctus equi,
Tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
60
Atque suis numeris forte quieuit opus,
Ne tua marcescant per inertis otia somnos,
Lucida Pieria tendis in astra uia.
Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert.
Eiusdem sacri cultor uterque sumus.
65
Ad uatem uates orantia brachia tendo,
Terra sit exiliis ut tua fida meis.
Non ego caede nocens in Ponti litora ueni,
Mixtaue sunt nostra dira uenena manu:
Nec mea subiecta conuicta est gemma tabella
70
Mendacem linis imposuisse notam.
Nec quicquam, quod lege uetor committere, feci
Est tamen his grauior noxa fatenda mihi.
Neue roges, quae sit, stultam conscripsimus Artem:
Innocuas nobis haec uetat esse manus.
75
Ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,
Vt lateat sola culpa sub Arte mea.
Quicquid id est, habuit moderatam uindicis iram,
Qui nisi natalem nil mihi dempsit humum.
Hac quoniam careo, tua nunc uicinia praestet,
80
Inuiso possim tutus ut esse loco.