Ouidius ex Ponto 2, 6

Altre sezioni


Carmine Graecinum, qui praesens uoce solebat,

      Tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.

Exulis haec uox est: praebet mihi littera linguam,

      Et si non liceat scribere, mutus ero.

5

Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis,

      Et mala me meritis ferre minora doces.

Vera facis sed sera meae conuicia culpae:

      Aspera confesso uerba remitte reo.

Cum poteram recto transire Ceraunia uelo,

10

      Vt fera uitarem saxa, monendus eram.

Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto,

      Qua mea debuerit currere cumba uia?

Brachia da lasso potius prendenda natanti,

      Nec pigeat mento supposuisse manum.

15

Idque facis, faciasque precor. sic mater et uxor,

      Sic tibi sint fratres totaque salua domus:

Quodque soles animo semper, quod uoce precari,

      Omnia Caesaribus sic tua facta probes.

Turpe erit in miseris ueteri tibi rebus amico

20

      Auxilium nulla parte tulisse tuum:

Turpe referre pedem, nec passu stare tenaci

      Turpe laborantem deseruisse ratem:

Turpe sequi casum et fortunae accedere amicum,

      Et, nisi sit felix, esse negare suum.

25

Non ita uixerunt Strophio atque Agamemnone nati,

      Non haec Aegidae Pirithoique fides:

Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,

      In quorum plausus tota theatra sonant.

Tu quoque per durum seruato tempus amico

30

      Dignus es in tantis nomen habere uiris.

Dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,

      Non erit officii gratia surda tui.

Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est

      Carmen, in ore frequens posteritatis eris.

35

Fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis,

      Duret et in longas impetus iste moras.

Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,

      Nec nocet admisso subdere calcar equo.