Ouidius ex Ponto 2, 5

Altre sezioni


Condita disparibus numeris ego Naso Salano

      Praeposita misi uerba salute meo.

Quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,

      Te precor a saluo possit, amice, legi.

5

Candor, in hoc aeuo res intermortua paene,

      Exigit ut faciam talia uota tuus.

Nam fuerim quamuis modico tibi iunctus ab usu,

      Diceris exiliis indoluisse meis;

Missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,

10

      Illa tuus iuuit qualiacumque fauor;

Optastique breui solui mihi Caesaris iram,

      Quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.

Moribus ista tuis tam mitia uota dedisti,

      Nec minus idcirco sunt ea grata mihi.

15

Quoque magis moueare malis, doctissime, nostris,

      Credibile est fieri condicione loci.

Vix hac inuenies totum, mihi crede, per orbem,

      Quae minus Augusta pace fruatur humus.

Tu tamen hic structos inter fera proelia uersus

20

      Et legis et lectos ore fauente probas,

Ingenioque meo, uena quod paupere manat,

      Plaudis, et e riuo flumina magna facis.

Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,

      Vix sibi cum miseros posse placere putes.

25

Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis,

      Materiae gracili sufficit ingenium.

Nuper, ut huc magni peruenit fama triumphi,

      Ausus sum tantae sumere molis opus.

Obruit audentem rerum grauitasque nitorque,

30

      Nec potui coepti pondera ferre mei.

Illic, quam laudes, erit officiosa uoluntas:

      Cetera materia debilitata iacent,

Qui si forte liber uestras peruenit ad auris,

      Tutelam mando sentiat ille tuam.

35

Hoc tibi facturo, uel si non ipse rogarem,

      Accedat cumulus gratia nostra leuis.

Non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte

      Et non calcata candidiora niue:

Mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,

40

      Nec lateant artes eloquiumque tuum.

Te iuuenum princeps, cui dat Germania nomen,

      Participem studii Caesar habere solet.

Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis

      Ingenio mores aequiperante places.

45

Te dicente prius fit protinus impetus illi:

      Teque habet elicias qui sua uerba tuis.

Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt

      Tectaque non longa conticuere mora,

Surgit Iuleo iuuenis cognomine dignus,

50

      Qualis ab Eois Lucifer ortus aquis.

Dumque silens astat, status est uultusque diserti,

      Spemque decens doctae uocis amictus habet.

Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,

      Hoc superos iures more solere loqui,

55

Atque "haec est" dicas "facundia principe digna":

      Eloquio tantum nobilitatis inest.

Huic tu cum placeas et uertice sidera tangas,

      Scripta tamen profugi uatis habenda putas.

Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,

60

      Et seruat studii foedera quisque sui:

Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,

      Rectorem dubiae nauita puppis amat.

Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,

      Ingenioque faues, ingeniose, meo.

65

Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem:

      Artis et ingenuae cultor uterque sumus.

Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis,

      Sed tamen ambobus debet inesse calor:

Vtque meis numeris tua dat facundia neruos,

70

      Sic uenit a nobis in tua uerba nitor.

Iure igitur studio confinia carmina uestro

      Et commilitii sacra tuenda putas.

Pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,

      Comprecor ad uitae tempora summa tuae,

75

Succedatque suis orbis moderator habenis:

      Quod mecum populi uota precantur idem.