Ouidius ex Ponto 2, 4

Altre sezioni


Accipe colloquium gelido Nasonis ab Histro,

      Attice, iudicio non dubitande meo.

Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,

      Deserit an partis languida cura suas?

5

Non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim

      Fasque putem iam te non meminisse mei.

Ante oculos nostros posita est tua semper imago,

      Et uideor uultus mente uidere tuos.

Seria multa mihi tecum collata recordor,

10

      Nec data iucundis tempora pauca iocis.

Saepe citae longis uisae sermonibus horae,

      Saepe fuit breuior quam mea uerba dies.

Saepe tuas uenit factum modo carmen ad auris

      Et noua iudicio subdita Musa tuo est.

15

Quod tu laudaras, populo placuisse putabam.

      Hoc pretium curae dulce regentis erat.

Vtque meus lima rasus liber esset amici,

      Non semel admonitu facta litura tuo est.

Nos fora uiderunt pariter, nos porticus omnis,

20

      Nos uia, nos iunctis curua theatra locis.

Denique tantus amor nobis, carissime, semper

      Quantus in Aeacide Nestorideque fuit.

Non ego, si biberes securae pocula Lethes,

      Excidere haec credam pectore posse tuo.

25

Longa dies citius brumali sidere, noxque

      Tardior hiberna solstitialis erit,

Nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,

      Calthaque Paestanas uincet odore rosas,

Quam tibi nostrarum ueniant obliuia rerum.

30

      Non ita pars fati candida nulla mei est.

Ne tamen haec dici possit fiducia mendax

      Stultaque credulitas nostra fuisse, caue,

Constantique fide ueterem tutare sodalem,

      Qua licet et quantum non onerosus ero.