Ille domus uestrae primis uenerator ab annis,
Pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,
Mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
Quam solitus praesens est tibi ferre, Getis.
5
Ei mihi, si lecto uultus tibi nomine non est
Qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
Perlege, nec mecum pariter mea uerba relega:
Vrbe licet uestra uersibus esse meis.
Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
10
Clara mea tangi sidera posse manu,
Nec nos Enceladi dementia castra secuti
In rerum dominos mouimus arma deos,
Nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
Numina sunt telis ulla petita meis.
15
Est mea culpa grauis, sed quae me perdere solum
Ausa sit, et nullum maius adorta nefas.
Nil nisi non sapiens possum timidusque uocari:
Haec duo sunt animi nomina uera mei.
Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
20
Difficilem precibus te quoque iure meis;
Quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
Te laedi, cum quis laeditur inde, putas.
Sed licet arma feras et uulnera saeua mineris,
Non tamen efficies ut timeare mihi.
25
Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit
Profuit et Myso Pelias hasta duci.
Confugit interdum templi uiolator ad aram,
Nec petere offensi numinis horret opem.
Dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.
30
Sed non per placidas it mea puppis aquas.
Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est:
Nam timor euentus deterioris abest.
<>
<>
35
Qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens
Porrigit ad spinas duraque saxa manus,
Accipitremque timens pennis trepidantibus ales
Audet ad humanos fessa uenire sinus,
Nec se uicino dubitat committere tecto,
40
Quae fugit infestos territa cerua canes.
Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
Nec rigidam timidis uocibus obde forem,
Verbaque nostra fauens Romana ad numina perfer,
Non tibi Tarpeio culta Tonante minus,
45
Mandatique mei legatus suscipe causam:
Nulla meo quamuis nomine causa bona est.
Iam prope depositus, certe iam frigidus aeger,
Seruatus per te, si modo seruor, ero.
Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,
50
Principis aeterni quam tibi praestat amor.
Nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
Quo poteras trepidis utilis esse reis.
Viuit enim in uobis facundi lingua parentis,
Et res heredem repperit illa suum.
55
Hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro:
Non est confessi causa tuenda rei.
Num tamen excuses erroris origine factum,
An nihil expediat tale mouere, uide.
Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit
60
Non contrectari tutius esse puto.
Lingua, sile. non est ultra narrabile quicquam.
Posse uelim cineres obruere ipse meos.
Sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
Verba fac, ut uita, quam dedit ille, fruar;
65
Cumque serenus erit uultusque remiserit illos,
Qui secum terras imperiumque mouent,
Exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,
Detque solum miserae mite, precare, fugae.
Tempus adest aptum precibus. ualet ille uidetque
70
Quas fecit uires, Roma, ualere tuas.
Incolumi coniunx sua puluinaria seruat;
Promouet Ausonium filius imperium;
Praeterit ipse suos animo Germanicus annos,
Nec uigor est Drusi nobilitate minor.
75
Adde nurum neptesque pias natosque nepotum
Ceteraque Augustae membra ualere domus;
Adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti
Subdita montanae brachia Dalmatiae.
Nec dedignata est abiectis Illyris armis
80
Caesareum famulo uertice ferre pedem.
Ipse super currum placido spectabilis ore
Tempora Phoebea uirgine nexa tulit.
Quem pia uobiscum proles comitauit euntem,
Digna parente suo nominibusque datis,
85
Fratribus adsimiles, quos proxima templa tenentis
Diuus ab excelsa Iulius aede uidet.
His Messalinus, quibus omnia cedere debent,
Primum laetitiae non negat esse locum.
Quicquid ab his superest, uenit in certamen amoris:
90
Hac hominum nulli parte secundus erit.
Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti,
Venit honoratis laurea digna comis.
Felices, quibus, o, licuit spectare triumphos
Et ducis ore deos aequiperante frui!
95
At mihi Sauromatae pro Caesaris ore uidendi
Terraque pacis inops undaque uincta gelu.
Si tamen haec audis et uox mea peruenit istuc,
Sit tua mutando gratia blanda loco.
Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aeuo,
100
Si quid habet sensus umbra diserta, petit.
Hoc petit et frater, quamuis fortasse ueretur
Seruandi noceat ne tibi cura mei.
Tota domus rogat hoc: nec tu potes ipse negare
Et nos in turbae parte fuisse tuae.
105
Ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
Artibus exceptis, saepe probator eras.
Nec mea, si tantum peccata nouissima demas,
Esse potest domui uita pudenda tuae.
Sic igitur uestrae uigeant penetralia gentis,
110
Curaque sit superis Caesaribusque tui:
Mite, sed iratum merito mihi, numen adora,
Eximar ut Scythici de feritate loci.
Difficile est, fateor: sed tendit in ardua uirtus,
Et talis meriti gratia maior erit.
115
Nec tamen Aetnaeus uasto Polyphemus in antro
Accipiet uoces Antiphatesue tuas:
Sed placidus facilisque parens ueniaeque paratus,
Et qui fulmineo saepe sine igne tonat.
Qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,
120
Cuique fere poenam sumere poena sua est.
Victa tamen uitio est huius clementia nostro,
Venit et ad uires ira coacta suas.
Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti,
Nec licet ante ipsos procubuisse deos,
125
Quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos,
Adde sed et proprias ad mea uerba preces.
Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.
Ignosces. timeo naufragus omne fretum.