Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi,
Languida quo fessi uix uenit aura noti.
Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui:
Iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
5
Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum
Vidi, fortunae uerba dedique meae.
Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,
Velle potest cuiuis haec tamen una dari.
Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
10
Tristitiam poni per sua festa iubent.
Denique, quod certus furor est audere fateri,
Hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros,
Mixta tenax segeti crescere lappa solet.
15
Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
Numen, et inuita saepe iuuamur ope.
Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili
Sunt mea: priuati nil habet illa domus.
Gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
20
Incluso mediis est mihi pompa Getis.
Indice te didici, nuper uisenda coisse
Innumeras gentes ad ducis ora sui:
Quaeque capit uastis immensum moenibus orbem,
Hospitiis Romam uix habuisse locum.
25
Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
Fuderit assiduas nubilus Auster aquas,
Numine caelesti solem fulsisse serenum,
Cum populi uultu conueniente die,
Atque ita uictorem cum magnae uocis honore
30
Bellica laudatis dona dedisse uiris,
Claraque sumpturum pictas insignia uestes
Tura prius sanctis imposuisse focis,
Iustitiamque sui caste placasse parentis,
Illo quae templum pectore semper habet,
35
Quaque ierit, felix adiectum plausibus omen,
Saxaque roratis erubuisse rosis;
Protinus argento uersos imitantia muros
Barbara cum pictis oppida lata uiris,
Fluminaque et montes et in altis proelia siluis,
40
Armaque cum telis in strue mixta sua,
Deque tropaeorum, quod sol incenderit, auro
Aurea Romani tecta fuisse fori,
Totque tulisse duces captiuis addita collis
Vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
45
Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt,
In quibus et belli summa caputque Bato.
Cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
Cum uideam mitis hostibus esse deos?
Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
50
Oppida sub titulo nominis isse tui.
Atque ea te contra nec muri mole nec armis
Nec satis ingenio tuta fuisse loci.
Di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
Sint modo uirtuti tempora longa tuae.
55
Quod precor, eueniet: sunt quiddam oracula uatum:
Nam deus optanti prospera signa dedit.
Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces
Laeta coronatis Roma uidebit equis;
Maturosque pater nati spectabit honores,
60
Gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque
Maxime, dicta tibi uaticinante nota.
Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
Sufficiet nostris si modo uita malis,
65
Imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,
Abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
Quae si me saluo dabitur tua laurea templis,
Omina bis dices uera fuisse mea.