A tibi dilecto missam Nasone salutem
Accipe, pars animae magna, Seuere, meae.
Neue roga quid agam. si persequar omnia, flebis;
Summa satis nostri si tibi nota mali.
5
Viuimus assiduis expertes pacis in armis,
Dura pharetrato bella mouente Geta.
Deque tot expulsis sum miles in exule solus:
Tuta, neque inuideo, cetera turba latet.
Quoque magis nostros uenia dignere libellos,
10
Haec in procinctu carmina facta leges.
Stat uetus urbs, ripae uicina binominis Histri,
Moenibus et positu uix adeunda loci.
Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis,
Condidit, et proprio nomine dixit opus.
15
Hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis,
Cepit et in regem sustulit arma Getes.
Ille memor magni generis, uirtute quod auget,
Protinus innumero milite cinctus adest.
Nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
20
<>
At tibi, rex aeuo, detur, fortissime nostro,
Semper honorata sceptra tenere manu.
Teque, quod et praestat (quid enim tibi plenius optem?)
Martia cum magno Caesare Roma probet.
25
Sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
Accedunt nostris saeua quod arma malis.
Vt careo uobis, Stygias detrusus in oras,
Quattuor autumnos Pleias orta facit.
Nec tu credideris urbanae commoda uitae
30
Quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen.
Nam modo uos animo dulces reminiscor amici,
Nunc mihi cum cara coniuge nata subit:
Aque domo rursus pulchrae loca uertor ad urbis,
Cunctaque mens oculis peruidet usa suis.
35
Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
Nunc subit aequata porticus omnis humo.
Gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
Stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
At, puto, sic urbis misero est erepta uoluptas,
40
Quolibet ut saltem rure frui liceat?
Non meus amissos animus desiderat agros,
Ruraque Paeligno conspicienda solo,
Nec quos piniferis positos in collibus hortos
Spectat Flaminiae Clodia iuncta uiae.
45
Quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
Ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas:
Sunt ubi, si uiuunt, nostra quoque consita quaedam,
Sed non et nostra poma legenda manu.
Pro quibus amissis utinam contingere possit
50
Hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
Ipse uelim baculo pascere nixus oues;
Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
Ducam ruricolas sub iuga curua boues;
55
Et discam Getici quae norunt uerba iuuenci,
Adsuetas illis adiciamque minas.
Ipse manu capulum pressi moderatus aratri
Experiar mota spargere semen humo.
Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas,
60
Et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas.
Vnde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem
Discrimen murus clausaque porta facit?
At tibi nascenti, quod toto pectore laetor,
Nerunt fatales fortia fila deae.
65
Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra,
Nunc, in quo ponis tempora rara, forum:
Vmbria nunc reuocat, nec non Albana petentem
Appia feruenti ducit in arua rota.
Forsitan hic optes, ut iustam supprimat iram
70
Caesar, et hospitium sit tua uilla meum.
A! nimium est, quod, amice, petis: moderatius opta,
Et uoti quaeso contrahe uela tui.
Terra uelim propior nullique obnoxia bello
Detur: erit nostris pars bona dempta malis.