Ouidius ex Ponto 1, 7

Altre sezioni


Littera pro uerbis tibi, Messaline, salutem

      Quam legis, a saeuis attulit usque Getis.

Indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,

      Haec me Nasonem scribere uerba latet?

5

Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,

      Me tamen excepto, qui precor esse tuus?

Di procul a cunctis, qui te uenerantur amantque,

      Huius notitiam gentis habere uelint.

Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas

10

      Viuere, si uita est mortis habenda genus.

Nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum,

      Truxque Getes armis, grandine pungat hiems:

Nos habeat regio nec pomo feta nec uuis,

      Et cuius nullum cesset ab hoste latus.

15

Cetera sit sospes cultorum turba tuorum,

      In quibus, ut populo, pars ego parua fui.

Me miserum, si tu uerbis offenderis istis

      Nosque negas ulla parte fuisse tuos!

Idque sit ut uerum, mentito ignoscere debes

20

      Nil demit laudi gloria nostra tuae.

Quis se Caesaribus notus non fingit amicum?

      Da ueniam fasso: tu mihi Caesar eras.

Nec tamen irrumpo quo non licet ire, satisquest

      Atria si nobis non patuisse negas.

25

Vtque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno

      Nempe salutaris, quam prius, ore minis.

Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,

      Hortator studii causaque faxque mei:

Cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,

30

      Et dedimus medio scripta canenda foro.

Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,

      Quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:

Is me nec comitem nec dedignatus amicum est:

      Si tamen haec illi non nocitura putas.

35

Si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:

      Clausa mihi potius tota sit ista domus.

Sed neque claudenda est, et nulla potentia uires

      Praestandi, ne quid peccet amicus, habet.

Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,

40

      Sic facinus nemo nescit abesse mihi.

Quod nisi delicti pars excusabilis esset,

      Parua relegari poena futura fuit.

Ipse sed hoc uidit, qui peruidet omnia, Caesar,

      Stultitiam dici crimina posse mea:

45

Quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,

      Vsus et est modice fulminis igne sui.

Nec uitam nec opes nec ademit posse reuerti,

      Si sua per uestras uicta sit ira preces.

At grauiter cecidi. quid enim mirabile, si quis

50

      A Ioue percussus non leue uulnus habet?

Ipse suas etiam uires inhiberet Achilles,

      Missa grauis ictus Pelias hasta dabat.

Iudicium nobis igitur cum uindicis adsit,

      Non est cur tua me ianua nosse neget.

55

Culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est:

      Sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.

Nec tamen officium sensit domus altera nostrum

      Sic illic: uestro sub Lare semper eram.

Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,

60

      Ius aliquod tecum fratris amicus habet.

Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,

      Sic est fortunae promeruisse tuae?

Quod si permittis nobis suadere quid optes,

      Vt des quam reddas plura precare deos.

65

Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas

      Officii causae pluribus esse datis.

Quo libet in numero me, Messaline, repone,

      Sim modo pars uestrae non aliena domus:

Et mala Nasonem, quoniam meruisse uidetur,

70

      Si non ferre doles, at meruisse dole.