Ouidius ex Ponto 1, 6

Altre sezioni


Ecquid, ut audisti (nam te diuersa tenebat

      Terra) meos casus, cor tibi triste fuit?

Dissimules metuasque licet Graecine, fateri,

      Si bene te noui, triste fuisse liquet.

5

Non cadit in mores feritas inamabilis istos,

      Nec minus a studiis dissidet illa tuis.

Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,

      Pectora mollescunt asperitasque fugit.

Nec quisquam meliore fide complectitur illas,

10

      Qua sinit officium militiaeque labor.

Certe ego cum primum potui sentire quid essem

      (Nam fuit attoniti mens mea nulla diu),

Hoc quoque fortunam sensi, quod amicus abesses,

      Qui mihi praesidium grande futurus eras.

15

Tecum tunc aberant aegrae solacia mentis,

      Magnaque pars animi consiliique mei.

At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam,

      Alloquioque iuua pectora nostra tuo,

Quae, non mendaci si quicquam credis amico,

20

      Stulta magis dici quam scelerata decet.

Nec breue nec tutum peccati quae sit origo

      Scribere; tractari uulnera nostra timent.

Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare

      Desine: non agites, siqua coire uelis.

25

Quicquid id est, ut non facinus, sic culpa uocanda est.

      Omnis an in magnos culpa deos scelus est?

Spes igitur menti poenae, Graecine, leuandae

      Non est ex toto nulla relicta meae.

Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,

30

      In dis inuisa sola remansit humo.

Haec facit ut uiuat fossor quoque compede uinctus,

      Liberaque a ferro crura futura putet.

Haec facit ut, uideat cum terras undique nullas,

      Naufragus in mediis brachia iactet aquis.

35

Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,

      Nec spes huic uena deficiente cadit.

Carcere dicuntur clausi sperare salutem,

      Atque aliquis pendens in cruce uota facit.

Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis

40

      Non est proposita passa perire nece!

Me quoque conantem gladio finire dolorem

      Arguit iniecta continuitque manu,

"Quid"que "facis? lacrimis opus est, non sanguine" dixit,

      "Saepe per has flecti principis ira solet".

45

Quamuis est igitur meritis indebita nostris,

      Magna tamen spes est in bonitate dei.

Qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare,

      Confer et in uotum tu quoque uerba meum.

Inque Tomitana iaceam tumulatus harena,

50

      Si te non nobis ista uouere liquet.

Nam prius incipient turris uitare columbae,

      Antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas,

Quam male se praestet ueteri Graecinus amico.

      Non ita sunt fatis omnia uersa meis.