Ouidius ex Ponto 1, 3

Altre sezioni


Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem:

      Qui miser est, ulli si suus esse potest.

Reddita confusae nuper solacia menti

      Auxilium nostris spemque tulere malis.

5

Vtque Machaoniis Poeantius artibus heros

      Lenito medicam uulnere sensit opem,

Sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu

      Admonitu coepi fortior esse tuo:

Et iam deficiens sic ad tua uerba reuixi,

10

      Vt solet infuso uena redire mero.

Non tamen exhibuit tantas facundia uires,

      Vt mea sint dictis pectora sana tuis.

Vt multum demas nostrae de gurgite curae,

      Non minus exhausto quod superabit erit.

15

Tempore ducetur longo fortasse cicatrix:

      Horrent admotas uulnera cruda manus.

Non est in medico semper releuetur ut aeger:

      Interdum docta plus ualet arte malum.

Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus

20

      Ad Stygias certo limite ducat aquas.

Afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,

      Sanabit nulla uulnera cordis ope.

Tollere nodosam nescit medicina podagram,

      Nec formidatis auxiliatur aquis.

25

Cura quoque interdum nulla medicabilis arte est:

      Aut, ut sit, longa est extenuanda mora.

Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,

      Sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,

Rursus amor patriae ratione ualentior omni,

30

      Quod tua fecerunt scripta, retexit opus.

Siue pium uis hoc siue hoc muliebre uocari,

      Confiteor misero molle cor esse mihi.

Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat

      Fumum de patriis posse uidere focis.

35

Nescio qua natale solum dulcedine cunctos

      Ducit et immemores non sinit esse sui.

Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?

      Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit.

Cum bene sit clausae cauea Pandione natae,

40

      Nititur in siluas illa redire suas.

Adsuetos tauri saltus, adsueta leones

      (Nec feritas illos impedit) antra petunt.

Tu tamen exilii morsus e pectore nostro

      Fomentis speras cedere posse tuis.

45

Effice uos ipsi ne tam mihi sitis amandi,

      Talibus ut leuius sit caruisse malum.

At, puto, qua genitus fueram, tellure carenti

      In tamen humano contigit esse loco.

Orbis in extremi iaceo desertus harenis,

50

      Fert ubi perpetuas obruta terra niues.

Non ager hic pomum, non dulces educat uuas.

      Non salices ripa, robora monte uirent.

Neue fretum laudes terra magis, aequora semper

      Ventorum rabie solibus orba tument.

55

Quocumque aspicias, campi cultore carentes

      Vastaque, quae nemo uindicat, arua iacent.

Hostis adest dextra laeuaque a parte timendus,

      Vicinoque metu terret utrumque latus.

Altera Bistonias pars est sensura sarisas,

60

      Altera Sarmatica spicula missa manu.

I nunc et ueterum nobis exempla uirorum,

      Qui forti casum mente tulere refer,

Et graue magnanimi robur mirare Rutili

      Non usi reditus condicione dati.

65

Smyrna uirum tenuit, non Pontus et hostica tellus,

      Paene minus nullo Smyrna petenda loco est.

Non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus,

      Legit enim sedes, Attica terra, tuas.

Arma Neoclides qui Persica contudit armis,

70

      Argolica primam sensit in urbe fugam.

Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,

      Inter quas dubium, quae prior esset, erat.

Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit,

      Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.

75

Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,

      Quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.

Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,

      Poneret ut muros in meliore loco.

Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus,

80

      Et Teucrum Veneri grata recepit humus.

Quid referam ueteres Romanae gentis, apud quos

      Exulibus tellus ultima Tibur erat?

Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aeuis

      Tam procul a patria est horridiorue locus.

85

Quo magis ignoscat sapientia uestra dolenti:

      Quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.

Nec tamen infitior, si possint nostra coire

      Vulnera, praeceptis posse coire tuis.

Sed uereor ne me frustra seruare labores,

90

      Neu iuuer admota perditus aeger ope.

Nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis,

      Sed sum quam medico notior ipse mihi.

Vt tamen hoc ita sit, munus tua grande uoluntas

      Ad me peruenit consuliturque boni.