Quod te nescio quis per iurgia dixerit esse
Exulis uxorem, littera questa tua est.
Indolui, non tam mea quod fortuna male audit,
Qui iam consueui fortiter esse miser,
5
Quam quod cui minime uellem, sum causa pudoris,
Teque reor nostris erubuisse malis.
Perfer et obdura; multo grauiora tulisti,
Eripuit cum me principis ira tibi.
Fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:
10
Mollior est culpam poena secuta meam.
Maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque
Venisset mallem funeris hora mihi.
Quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta nauis,
Vtque caret portu, sic tamen extat aquis.
15
Nec uitam nec opes nec ius mihi ciuis ademit,
Qui merui uitio perdere cuncta meo.
Sed quia peccato facinus non affuit illi,
Nil nisi me patriis iussit abesse focis.
Vtque aliis, quorum numerum comprendere non est
20
Caesareum numen sic mihi mite fuit.
Ipse relegati, non exulis utitur in me
Nomine: tuta suo iudice causa mea est.
Iure igitur laudes, Caesar, pro parte uirili
Carmina nostra tuas qualiacumque canunt:
25
Iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant,
Teque uelint sine se, comprecor, esse deum.
Optat idem populus; sed, ut in mare flumina uastum,
Sic solet exiguae currere riuus aquae.
At tu fortuna, cuius uocor exul ab ore,
30
Nomine mendaci parce grauate meam.