Ouidius tristia 5, 9

Altre sezioni


O tua si sineres in nostris nomina poni

      Carminibus, positus quam mihi saepe fores!

Te canerem solum, meriti memor, inque libellis

      Creuisset sine te pagina nulla meis.

5

Quid tibi deberem, tota sciretur in urbe,

      Exul in amissa si tamen urbe legor.

Te praesens mitem nosset, te serior aetas,

      Scripta uetustatem si modo nostra ferunt,

Nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:

10

      Hic te seruato uate maneret honor.

Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;

      Gratia post magnos est tibi habenda deos.

Ille dedit uitam; tu, quam dedit ille, tueris,

      Et facis accepto munere posse frui.

15

Cumque perhorruerit casus pars maxima nostros,

      Pars etiam credi pertimuisse uelit,

Naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto,

      Nec dederit nanti per freta saeua manum,

Seminecem Stygia reuocasti solus ab unda.

20

      Hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.

Di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos:

      Non potuit uotum plenius esse meum.

Haec meus argutis, si tu paterere, libellis

      Poneret in multa luce uidenda labor;

25

Nunc quoque se, quamuis est iussa quiescere, quin te

      Nominet inuitum, uix mea Musa tenet.

Vtque canem pauidae nactum uestigia ceruae

      Latrantem frustra copula dura tenet,

Vtque fores nondum reserati carceris acer

30

      Nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,

Sic mea lege data uincta atque inclusa Thalia

      Per titulum uetiti nominis ire cupit.

Ne tamen officio memoris laedaris amici,

      Parebo iussis (parce timere) tuis.

35

At non parerem, nisi me meminisse putares.

      Hoc quod non prohibet uox tua, gratus ero.

Dumque (quod o breue sit!) lumen uitale uidebo,

      Seruiet officio spiritus iste tuo.