Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra
Te quoque sim, inferius quo nihil esse potest.
Quae tibi res animos in me facit, improbe? curue
Casibus insultas, quos potes ipse pati?
5
Nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
Nostra, quibus possint illacrimare ferae;
Nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
Numen, et exosae uerba superba deae.
Exigit a dignis ultrix Rhamnusia poenas:
10
Imposito calcas quid mea fata pede?
Vidi ego naufragium qui risit in aequora mergi,
Et "numquam" dixi "iustior unda fuit."
Vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
Nunc mendicato pascitur ipse cibo.
15
Passibus ambiguis Fortuna uolubilis errat
Et manet in nullo certa tenaxque loco,
Sed modo laeta uenit, uultus modo sumit acerbos,
Et tantum constans in leuitate sua est.
Nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
20
Flammaque de stipula nostra breuisque fuit.
Neue tamen tota capias fera gaudia mente,
Non est placandi spes mihi nulla dei,
Vel quia peccaui citra scelus, utque pudore
Non caret, inuidia sic mea culpa caret,
25
Vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
Illo, cui paret, mitius orbis habet.
Scilicet ut non est per uim superabilis ulli,
Molle cor ad timidas sic habet ille preces,
Exemploque deum, quibus accessurus et ipse est,
30
Cum poenae uenia plura roganda dabit.
Si numeres anno soles et nubila toto,
Inuenies nitidum saepius isse diem
Ergo ne nimium nostra laetere ruina,
Restitui quondam me quoque posse puta:
35
Posse puta fieri lenito principe uultus
Vt uideas media tristis in urbe meos,
Vtque ego te uideam causa grauiore fugatum,
Haec sunt a primis proxima uota meis.