Quam legis, ex illa tibi uenit epistula terra,
Latus ubi aequoreis additur Hister aquis.
Si tibi contingit cum dulci uita salute,
Candida fortunae pars manet una meae.
5
Scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris,
Quamuis hoc uel me scire tacente potes.
Sum miser, haec breuis est nostrorum summa malorum,
Quisquis et offenso Caesare uiuit, erit.
Turba Tomitanae quae sit regionis et inter
10
Quos habitem mores, discere cura tibi est?
Mixta sit haec quamuis inter Graecosque Getasque,
A male pacatis plus trahit ora Getis.
Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
Per medias in equis itque reditque uias.
15
In quibus est nemo, qui non coryton et arcum
Telaque uipereo lurida felle gerat.
Vox fera, trux uultus, uerissima Martis imago,
Non coma, non ulla barba resecta manu,
Dextera non segnis fixo dare uulnera cultro,
20
Quem iunctum lateri barbarus omnis habet.
Viuit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum,
Hos uidet, hos uates audit, amice, tuus:
Atque utinam uiuat non et moriatur in illis,
Absit ab inuisis et tamen umbra locis.
25
Carmina quod pleno saltari nostra theatro,
Versibus et plaudi scribis, amice, meis,
Nil equidem feci (tu scis hoc ipse) theatris,
Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
Non tamen ingratum est, quodcumque obliuia nostri
30
Impedit et profugi nomen in ora refert.
Quamuis interdum, quae me laesisse recordor,
Carmina deuoueo Pieridasque meas,
Cum bene deuoui, nequeo tamen esse sine illis
Vulneribusque meis tela cruenta sequor,
35
Quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
Graia Capheream currere puppis aquam.
Nec tamen, ut lauder, uigilo curamque futuri
Nominis, utilius quod latuisset, ago.
Detineo studiis animum falloque dolores,
40
Experior curis et dare uerba meis.
Quid potius faciam desertis solus in oris,
Quamue malis aliam quaerere coner opem?
Siue locum specto, locus est inamabilis, et quo
Esse nihil toto tristius orbe potest,
45
Siue homines, uix sunt homines hoc nomine digni,
Quamque lupi, saeuae plus feritatis habent.
Non metuunt leges, sed cedit uiribus aequum,
Victaque pugnaci iura sub ense iacent.
Pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,
50
Oraque sunt longis horrida tecta comis.
In paucis remanent Graecae uestigia linguae,
Haec quoque iam Getico barbara facta sono.
Vnus in hoc nemo est populo, qui forte Latine
Quaelibet e medio reddere uerba queat.
55
Ille ego Romanus uates (ignoscite, Musae)
Sarmatico cogor plurima more loqui.
En pudet et fateor, iam desuetudine longa
Vix subeunt ipsi uerba Latina mihi.
Nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
60
Barbara: non hominis culpa, sed ista loci.
Ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
Et fiat patrio uox mea muta sono,
Ipse loquor mecum desuetaque uerba retracto,
Et studii repeto signa sinistra mei.
65
Sic animum tempusque traho, sic meque reduco
A contemplatu summoueoque mali.
Carminibus quaero miserarum obliuia rerum:
Praemia si studio consequar ista, sat est.