Annuus assuetum dominae natalis honorem
Exigit: ite manus ad pia sacra meae.
Sic quondam festum Laertius egerat heros
Forsan in extremo coniugis orbe diem.
5
Lingua fauens adsit, nostrorum oblita malorum,
Quae, puto, dedidicit iam bona uerba loqui:
Quaeque semel toto uestis mihi sumitur anno,
Sumatur fatis discolor alba meis;
Araque gramineo uiridis de caespite fiat,
10
Et uelet tepidos nexa corona focos.
Da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
Quodque pio fusum stridat in igne merum.
Optime natalis! quamuis procul absumus, opto
Candidus huc uenias dissimilisque meo,
15
Si quod et instabat dominae miserabile uulnus
Sit perfuncta meis tempus in omne malis;
Quaeque graui nuper plus quam quassata procella est,
Quod superest, tutum per mare nauis eat.
Illa domo nataque sua patriaque fruatur
20
(Erepta haec uni sit satis esse mihi)
Quatenus et non est in caro coniuge felix
Pars uitae tristi cetera nube uacet.
Viuat, ametque uirum, quoniam sic cogitur, absens,
Consumatque annos, sed diuturna, suos.
25
Adicerem et nostros, sed ne contagia fati
Corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
Nil homini certum est. fieri quis posse putaret,
Vt facerem in mediis haec ego sacra Getis?
Aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
30
In partes Italas et loca dextra ferat.
Sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
Consilio fugiunt aethera, Ponte, tuum.
Consilio, commune sacrum cum fiat in ara
Fratribus, alterna qui periere manu,
35
Ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
Scinditur in partes atra fauilla duas.
Hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
Et me Battiades iudice falsus erat:
Omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
40
Terga uapor dederis Ausoniamque petas.
Haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
Nulla fuit misero festa uidenda mihi.
Edidit haec mores illis heroisin aequos,
Quis erat Eetion Icariusque pater.
45
Nata pudicitia est, uirtus probitasque, fidesque,
At non sunt ista gaudia nata die,
Sed labor et curae fortunaque moribus impar,
Iustaque de uiduo paene querela toro.
Scilicet aduersis probitas exercita rebus
50
Tristi materiam tempore laudis habet.
Si nihil infesti durus uidisset Vlixes,
Penelope felix sed sine laude foret.
Victor Echionias si uir penetrasset in arces,
Forsitan Euadnen uix sua nosset humus.
55
Cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
Nempe fuit misero nupta quod una uiro.
Effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
Laodamia nihil cur referatur erit.
Et tua, quod malles, pietas ignota maneret,
60
Implerent uenti si mea uela sui.
Di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,
Aequarint Pylios cum tua fata dies,
Non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi
Parcite, quae nullo digna dolore dolet.