Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
Si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
Festaque odoratis innectunt tempora sertis,
Et dicunt laudes ad tua uina tuas.
5
Inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,
Non inuisa tibi pars ego saepe fui,
Quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Vrsae
Iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis.
Quique prius mollem uacuamque laboribus egi
10
In studiis uitam Pieridumque choro,
Nunc procul a patria Geticis circumsonor armis,
Multa prius pelago multaque passus humo.
Siue mihi casus siue hoc dedit ira deorum,
Nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
15
Tu tamen e sacris hederae cultoribus unum
Numine debueras sustinuisse tuo.
An dominae fati quicquid cecinere sorores,
Omne sub arbitrio desinit esse dei?
Ipse quoque aetherias meritis inuectus es arces,
20
Quo non exiguo facta labore uia est.
Nec patria est habitata tibi, sed adusque niuosum
Strymona uenisti Marticolamque Geten,
Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,
Et quascumque bibit decolor Indus aquas.
25
Scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae
Stamina bis genito bis cecinere tibi.
Me quoque, si fas est exemplis ire deorum,
Ferrea sors uitae difficilisque premit.
Illo nec leuius cecidi, quem magna locutum
30
Reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.
Vt tamen audisti percussum fulmine uatem,
Admonitu matris condoluisse potes,
Et potes aspiciens circum tua sacra poetas
"Nescioquis nostri" dicere "cultor abest."
35
Fer, bone Liber, opem: sic altera degrauet ulmum
Vitis et incluso plena sit uua mero,
Sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnaua iuuentus
Adsit, et attonito non taceare sono,
Ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,
40
Impia nec poena Pentheos umbra uacet,
Sic micet aeternum uicinaque sidera uincat
Coniugis in caelo clara corona tuae:
Huc ades et casus releues, pulcherrime, nostros,
Vnum de numero me memor esse tuo.
45
Sunt dis inter se commercia. flectere tempta
Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
Vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
Haec eadem sumpto quisque rogate mero.
Atque aliquis uestrum, Nasonis nomine dicto,
50
Opponat lacrimis pocula mixta suis,
Admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
Dicat "ubi est nostri pars modo Naso chori?"
Idque ita, si uestrum merui candore fauorem,
Nullaque iudicio littera laesa meo est,
55
Si, ueterum digne ueneror cum scripta uirorum,
Proxima non illis esse minora reor.
Sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
Quod licet, inter uos nomen habete meum.