Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
Bisque suum tacto Pisce peregit iter.
Tempore tam longo cur non tua dextera uersus
Quamlibet in paucos officiosa fuit?
5
Cur tua cessauit pietas, scribentibus illis,
Exiguus nobis cum quibus usus erat?
Cur, quotiens alicui chartae sua uincula dempsi,
Illam speraui nomen habere tuum?
Di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
10
Scripta, sed ex multis reddita nulla mihi.
Quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae
Gorgonis anguinis cincta fuisse comis,
Esse canes utero sub uirginis, esse Chimaeram,
A truce quae flammis separet angue leam,
15
Quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos,
Tergeminumque uirum tergeminumque canem,
Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas,
Centimanumque Gyan semibouemque uirum.
Haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
20
Mutatum curam deposuisse mei.
Innumeri montes inter me teque uiaeque
Fluminaque et campi nec freta pauca iacent.
Mille potest causis a te quae littera saepe
Missa sit in nostras rara uenire manus:
25
Mille tamen causas scribendo uince frequenter,
Excusem ne te semper, amice, mihi.