Ouidius tristia 3, 13

Altre sezioni


Ecce superuacuus (quid enim fuit utile gigni?)

      Ad sua natalis tempora noster adest.

Dure, quid ad miseros ueniebas exulis annos?

      Debueras illis imposuisse modum.

5

Si tibi cura mei, uel si pudor ullus inesset,

      Non ultra patriam me sequerere meam,

Quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,

      Illo temptasses ultimus esse mihi,

Inque relinquendo, quod idem fecere sodales,

10

      Tu quoque dixisses tristis in urbe "uale".

Quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira

      Extremam gelidi misit in orbis humum?

Scilicet expectas soliti tibi moris honorem,

      Pendeat ex umeris uestis ut alba meis,

15

Fumida cingatur florentibus ara coronis,

      Micaque sollemni turis in igne sonet,

Libaque dem proprie genitale notantia tempus,

      Concipiamque bonas ore fauente preces.

Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,

20

      Aduentu possim laetus ut esse tuo.

Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso,

      Conuenit et structis flamma parata rogis.

Nec dare tura libet nil exorantia diuos,

      In tantis subeunt nec bona uerba malis.

25

Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,

      In loca ne redeas amplius ista, precor,

Dum me terrarum pars paene nouissima, Pontus,

      Euxinus falso nomine dictus, habet.