Hic quoque sunt igitur Graiae (quis crederet?) urbes
Inter inhumanae nomina barbariae?
Huc quoque Mileto missi uenere coloni,
Inque Getis Graias constituere domos?
5
Sed uetus huic nomen, positaque antiquius urbe,
Constat ab Absyrti caede fuisse loco.
Nam rate, quae cura pugnacis facta Mineruae
Per non temptatas prima cucurrit aquas,
Impia desertum fugiens Medea parentem
10
Dicitur his remos applicuisse uadis.
Quem procul ut uidit tumulo speculator ab alto,
"Hospes," ait "nosco, Colchide, uela, uenit."
Dum trepidant Minyae, dum soluitur aggere funis,
Dum sequitur celeres ancora tracta manus,
15
Conscia percussit meritorum pectora Colchis
Ausa atque ausura multa nefanda manu;
Et, quamquam superest ingens audacia menti,
Pallor in attonitae uirginis ore fuit.
Ergo ubi prospexit uenientia uela "tenemur,
20
Et pater est aliqua fraude morandus" ait.
Dum quid agat quaerit, dum uersat in omnia uultus,
Ad fratrem casu lumina flexa tulit.
Cuius ut oblata est praesentia, "uicimus" inquit:
"Hic mihi morte sua causa salutis erit."
25
Protinus ignari nec quicquam tale timentis
Innocuum rigido perforat ense latus,
Atque ita diuellit diuulsaque membra per agros
Dissipat in multis inuenienda locis.
Neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
30
Pallentesque manus sanguineumque caput,
Vt genitor luctuque nouo tardetur et, artus
Dum legit exstinctos, triste moretur iter.
Inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo
Membra soror fratris consecuisse sui.