Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,
Misit in ignotam qui rude semen humum;
Nunc ego Medeae uellem frenare dracones,
Quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua;
5
Nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
Siue tuas, Perseu, Daedale, siue tuas:
Vt tenera nostris cedente uolatibus aura
Aspicerem patriae dulce repente solum,
Desertaeque domus uultus, memoresque sodales,
10
Caraque praecipue coniugis ora meae.
Stulte, quid haec frustra uotis puerilibus optas,
Quae non ulla tibi fertque feretque dies?
Si semel optandum est, Augusti numen adora,
Et, quem sensisti, rite precare deum.
15
Ille tibi pennasque potest currusque uolucres
Tradere. det reditum, protinus ales eris.
Si precer hoc (neque enim possum maiora rogare)
Ne mea sint, timeo, uota modesta parum.
Forsitan hoc olim, cum iam satiauerit iram,
20
Tum quoque sollicita mente rogandus erit.
Quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,
Ex his me iubeat quolibet ire locis.
Nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
Ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
25
Seu uitiant artus aegrae contagia mentis,
Siue mei causa est in regione mali,
Vt tetigi Pontum, uexant insomnia, uixque
Ossa tegit macies nec iuuat ora cibus;
Quique per autumnum percussis frigore primo
30
Est color in foliis, quae noua laesit hiems,
Is mea membra tenet, nec uiribus alleuor ullis,
Et numquam queruli causa doloris abest.
Nec melius ualeo, quam corpore, mente, sed aegra est
Vtraque pars aeque binaque damna fero.
35
Haeret et ante oculos ueluti spectabile corpus
Astat fortunae forma legenda meae:
Cumque locum moresque hominum cultusque sonumque
Cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,
Tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,
40
Quod non offensas uindicet ense suas.
At, quoniam semel est odio ciuiliter usus,
Mutato leuior sit fuga nostra loco.