Ouidius tristia 3, 7

Altre sezioni


Vade salutatum, subito perarata, Perillam,

      Littera, sermonis fida ministra mei.

Aut illam inuenies dulci cum matre sedentem,

      Aut inter libros Pieridasque suas.

5

Quicquid aget, cum te scierit uenisse, relinquet,

      Nec mora, quid uenias quidue, requiret, agam.

Viuere me dices, sed sic, ut uiuere nolim,

      Nec mala tam longa nostra leuata mora:

Et tamen ad Musas, quamuis nocuere, reuerti,

10

      Aptaque in alternos cogere uerba pedes.

"Tu quoque" dic "studiis communibus ecquid inhaeres,

      Doctaque non patrio carmina more canis?

Nam tibi cum fatis mores natura pudicos

      Et raras dotes ingeniumque dedit.

15

Hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,

      Ne male fecundae uena periret aquae;

Primus id aspexi teneris in uirginis annis,

      Vtque pater natae duxque comesque fui.

Ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,

20

      Sola tuum uates Lesbia uincet opus.

Sed uereor, ne te mea nunc fortuna retardet,

      Postque meos casus sit tibi pectus iners.

Dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;

      Saepe tui iudex, saepe magister eram:

25

Aut ego praebebam factis modo uersibus aures,

      Aut, ubi cessares, causa ruboris eram.

Forsitan exemplo, quia me laesere libelli,

      Tu quoque sis poenae fata secuta meae.

Pone, Perilla, metum. tantummodo femina nulla

30

      Neue uir a scriptis discat amare tuis.

Ergo desidiae remoue, doctissima, causas,

      Inque bonas artes et tua sacra redi.

Ista decens facies longis uitiabitur annis,

      Rugaque in antiqua fronte senilis erit,

35

Inicietque manum formae damnosa senectus,

      Quae strepitus passu non faciente uenit.

Cumque aliquis dicet "fuit haec formosa" dolebis,

      Et speculum mendax esse querere tuum.

Sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:

40

      Finge sed immensis censibus esse pares,

Nempe dat id quodcumque libet fortuna rapitque,

      Irus et est subito, qui modo Croesus erat.

Singula ne referam, nil non mortale tenemus

      Pectoris exceptis ingeniique bonis.

45

En ego, cum caream patria uobisque domoque,

      Raptaque sint, adimi quae potuere mihi,

Ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:

      Caesar in hoc potuit iuris habere nihil.

Quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense,

50

      Me tamen exstincto fama superstes erit,

Dumque suis uictrix omnem de montibus orbem

      Prospiciet domitum Martia Roma, legar.

Tu quoque, quam studii maneat felicior usus,

      Effuge uenturos, qua potes, usque rogos!"