Ouidius tristia 3, 5

Altre sezioni


Vsus amicitiae tecum mihi paruus, ut illam

      Non aegre posses dissimulare, fuit,

Nec me complexus uinclis propioribus esses

      Naue mea uento, forsan, eunte suo.

5

Vt cecidi cunctique metu fugere ruinam,

      Versaque amicitiae terga dedere meae,

Ausus es igne Iouis percussum tangere corpus

      Et deploratae limen adire domus:

Idque recens praestas nec longo cognitus usu,

10

      Quod ueterum misero uix duo tresue mihi.

Vidi ego confusos uultus uisosque notaui,

      Osque madens fletu pallidiusque meo:

Et lacrimas cernens in singula uerba cadentes

      Ore meo lacrimas, auribus illa bibi;

15

Brachiaque accepi presso pendentia collo,

      Et singultatis oscula mixta sonis.

Sum quoque, care, tuis defensus uiribus absens

      (Scis carum ueri nominis esse loco),

Multaque praeterea manifestaque signa fauoris

20

      Pectoribus teneo non abitura meis.

Di tibi posse tuos tribuant defendere semper,

      Quos in materia prosperiore iuues.

Si tamen interea, quid in his ego perditus oris

      (Quod te credibile est quaerere) quaeris, agam:

25

Spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,

      Tristia leniri numina posse dei.

Seu temere expecto, siue id contingere fas est,

      Tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,

Quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,

30

      Vt doceas uotum posse ualere meum.

Quo quisque est maior, magis est placabilis irae,

      Et faciles motus mens generosa capit.

Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,

      Pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:

35

At lupus et turpes instant morientibus ursi

      Et quaecumque minor nobilitate fera.

Maius apud Troiam forti quid habemus Achille?

      Dardanii lacrimas non tulit ille senis.

Quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus

40

      Dareique docent funeris exequiae.

Neue hominum referam flexas ad mitius iras,

      Iunonis gener est qui prius hostis erat.

Denique non possum nullam sperare salutem,

      Cum poenae non sit causa cruenta meae.

45

Non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum

      Caesareum caput est, quod caput orbis erat:

Non aliquid dixiue, elataue lingua loquendo est,

      Lapsaque sunt nimio uerba profana mero:

Inscia quod crimen uiderunt lumina, plector,

50

      Peccatumque oculos est habuisse meum.

Non equidem totam possum defendere culpam:

      Sed partem nostri criminis error habet.

Spes igitur superest facturum ut molliat ipse

      Mutati poenam condicione loci.

55

Hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus

      Afferat admisso Lucifer albus equo!