Ergo erat in fatis Scythiam quoque uisere nostris,
Quaeque Lycaonio terra sub axe iacet:
Nec uos, Pierides, nec stirps Letoia, uestro
Docta sacerdoti turba tulistis opem.
5
Nec mihi, quod lusi uero sine crimine, prodest,
Quodque magis uita Musa iocata mea est:
Plurima sed pelago terraque pericula passum
Vstus ab assiduo frigore Pontus habet.
Quique, fugax rerum securaque in otia natus,
10
Mollis et impatiens ante laboris eram,
Vltima nunc patior, nec me mare portubus orbum
Perdere, diuersae nec potuere uiae;
Sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo
Accepit uires, uixque ferenda tulit.
15
Dum tamen et terris dubius iactabar et undis,
Fallebat curas aegraque corda labor:
Vt uia finita est et opus requieuit eundi,
Et poenae tellus est mihi tacta meae,
Nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
20
Lumine, de uerna quam niue manat aqua.
Roma domusque subit desideriumque locorum,
Quicquid et amissa restat in urbe mei.
Ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri
Ianua, sed nullo tempore aperta fuit?
25
Cur ego tot gladios fugi totiensque minata
Obruit infelix nulla procella caput?
Di, quos experior nimium constanter iniquos,
Participes irae quos deus unus habet,
Exstimulate, precor, cessantia fata meique
30
Interitus clausas esse uetate fores!